Die 16 Decembris
FESTUM COMMEMORATIONIS
SOLLEMNIS ADVENTUS SACRAE IMAGINIS
BEATAE VIRGINIS MARIAE DE MADIA
MONOPOLIM
Introitus
Gaudeamus omnes in Domino, diem Festum celebrantes, sub honorem beatae Mariae Virginis, de cuius sollemnitate gaudent Angeli, et collaudant Filium Dei.
Psal.83.Quam dilecta tabernacula tua, Domine virtutum! Concupiscit, et deficit anima mea in atria Domini. GloriaPatri, etc.
Dicitur Gloria in excelsis
Oratio Deus, qui dilectissimae Virginis Mariae Matris tuae, singulare praesidium, immissa nobis Imagine, comparasti: concede, ut eius in terris protectione muniti, coelestis gloriae mereamur esse consortes. Qui vivis et regnas cum Deo Patre, in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
Epistola
Lectio libri Regum (3,Reg. 5 )
In diebus illis: Misit autem Salomon ad Hiram, dicens: Tu scis voluntatem David patris mei, et quia non potuerit aedificare domum nomini Domini Dei sui, propter bella imminentia per circuitum, donec daret Dominus eos sub vestigio pedum ejus. Nunc autem requiem dedit Dominus Deus meus mihi per circuitum; et non est satan, neque occursus malus. Quamobrem cogito aedificare templum nomini Domini Dei mei, sicut locutus est Dominus David patri meo, dicens: Filius tuus, quem dabopro te super solium tuum, ipse aedificabit domum nomini meo. Praecipe igitur, ut praecidant mihi servi tui cedros de Libano, et servi mei sint cum servis tuis; mercedem autem servorum tuorum dabo tibi quamcùmque petieris: scis enim quòmodo non estin populo meo vir qui noverit ligna caedere sicut Sidònii. Cum ergo audisset Hiram verba Salomònis, laetatus est valde, et ait: Benedictus Dominus Deus hodie, qui dedit David filium sapientissimum super populum hunc plurimum. Et misit Hiram ad Salomonem, dicens: Audivi quecumque mandasti mihi; ego faciam omnemvoluntatem tuam in lignis cedrinis et abiegnis. Servi mei deponent ea de Libano ad mare; et ego componamea in ratibus in mari usque ad locum, quem significaveris mihi: et applicabo ea ibi; et tu tolles ea: praebebisque necessaria mihi, ut deturcibus domui meae. Itaque Hiramdabat Salomoni ligna cedrina et ligna abiegna, juxta omnem voluntatem ejus. Salomonautem praebebat Hiram coros triticiviginti millia in cibum domui ejus, et viginti coros purissimi olei: haec tribuebat Salomon Hiram per singulos annos.
Graduale Cant. 4.Veni de Libano, sponsa mea, veni, coronaberis, de capite Amana, de vertice Sanir, et Hermon.
Domine dilexi decorem domus tuae, et locum habitationis gloriae tuae. Psal. 15.
Alleluja
Alleluja, Alleluja. Quam pulchra est Sanctuarii Domini, quae aedificata est per manus meas de cedris Libani! Alleluja.
Post Septuagesimam, omisso Alleluja et versu sequenti, dicitur:
Tractus
Quam dilecta tabernacula tuaDomine virtutum! Concupiscit,
et deficit anima mea in Domini.
et deficit anima mea in Domini.
Cor meum, et caro mea exultaverunt in Deum vivum.
Exultabimus, et laetabitur in te, Virgo gloriosissima, et sub hac perenni,
et sub hac odorata contignatione, nomen sanctum tuum per omne aevum celebrabimus.
et sub hac odorata contignatione, nomen sanctum tuum per omne aevum celebrabimus.
Tempore paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur.
Alleluja, Alleluja. Psal. 88.Dominaris potestatis maris, motum autem fluctuum ejus tu mitigas, Alleluja. Judith.15.Tu Gloria Jerusalem, Tu laetitia Israel, Tu honorificentia populi nostri, o Maria. Alleluja.
Evangelium
† Sequentia Sancti Evangelii secundum Matthaeum Matth. 9.
In illo tempore: Ascendens Jesus in naviculam, transfretavit, et venit in civitatem suam. Et circuibat omnes civitatem et castella, docens in synagogis eorum, et praedicans Evangelium regni, et curans omnem languorem, et omnem infirmitatem.
Credo.
Offertorium (3 Reg.8)
Sicut oculi tui aperti ad deprecationem servorum tuorum et populi tui, et exaudias eos in omnibus pro quibus invocaverint te, o Virgo Maria. Alleluja.
Secreta Dilectissimae Virginis Matris tuae Mariae, quaesumus Domine Deus, fac nos sempre protectione defendi, cujus Imaginem ingenti nobis miraculo tradidisti. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
Dicitur Praefatio de B.V. Maria (et te in Solemnitate Beatae Mariae Virginis)
Communio
Monopolis surge et sta in excelso, et vide jucunditatem quae venit tibi a Domino Deo nostro. Alleluja.
Postcommunio Deus, qui Sanctissimae Virgini Matri tuae Mariae, templum in quo habitaret in nobis, insigni miraculo perfecisti: concede, ut eius auspicio peregrinantes in terris, per ipsam pervenire mereamur in Coelis. Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia saecula saeculorum.
Infra annum, Introitus dicitur pro qualitate temporum, ut in ejus Missis votivis: reliqua ut sopra.
Nessun commento:
Posta un commento