lunedì 16 aprile 2012

Gaude, Virgo Mater Christi



Ant. B. M. Virginis. 
Gaude, Virgo Mater Christi: Condemnatum quem vidisti    
Rit. Resurrexit sicut dixit.
Gaude, lumen claritatum: Quem vidisti conclavatum...
Gaude, magnum fletus mare: Quem vidisti expirare...
Gaude, flos odoris miri: Quem vidisti sepeliri...
Gaude, Mater alma Christi: Gloriosum quem vidisti...

Gaude et laetàre, Virgo Maria. Allelùia.
Quia surréxit Dóminus vere.  Allelùia.

Orèmus. Deus, qui per resurrectiónem Filii tui Dòmini nostri Jesu Christi mundum laetificare dignàtus es: praesta, quaésumus; ut per eius Genitricem Virginem Mariam perpétuae capiàmus gàudia vitae. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

Nessun commento:

Posta un commento