venerdì 4 febbraio 2011

5 febbraio sant' agata

Die 5 februarii
S. AGATHÆ, VIRGINIS ET MARTYRIS
Memoria


Ad Officium lectionis
Lectio altera
Ex Oratióne sancti Methódii Sículi epíscopi in sanctam Agatham (Analecta Bollandiana 68, 76-78)
Ab ipso bonitatis fonte Deo donata
Anniversária sanctæ mártyris commemorátio in unum hunc locum nos omnes collégit, ut nostis, o mei auditóres, antíquæ quidem mártyris et primáriæ propter insígne certámen, sed vero recéntis, quæ quasi nunc decertándo vincat propter divína mirácula, quibus cotídie coronátur, pulchréque decorátur.
Virgo quidem est, quia ex immortális Dei Verbo (quod étiam propter me in carne sua mortem gustávit) indivisóque Dei Fílio nata est, ut lóquitur theólogus Ioánnes: Quotquot autem recepérunt eum, dedit eis potestátem fílios Dei fíeri.
Múlier ígitur virgo, quæ vos invitávit ad nostrum religiósum épulum, illa est múlier bene despónsa uni viro Christo, ut verbis utar apóstoli Pauli de thálami coniunctióne.
Virgo, quæ consciéntiæ a lúmine, coloréque sánguinis veri diviníque Agni et lábia sua et genas et linguam purpurissábat exornabátque, necnon étiam contínua mentis suæ cognitióne necem sui studiósi amatóris, quasi nuper sánguine madéntis, revolvébat intúsque circumferébat; ut hæc stola eius confessiónis non solum indelébilem ferret Christi notam purpúrei sánguinis alte iam imbíbiti, sed étiam virginális eloquéntiæ thesáuros adveniéntibus pósteris elegántes eiúsmodi colóres una cum non deficiénte verbórum scaturígine impartíret.
Hæc ítaque vere bona, quippe Dei pars exsístens, eídem Sponso suo et rursus nobis boni communióne, qua nóminis sui vim significationémque refert, Agatha, ab ipso bonitátis fonte Deo concéssa, donóque data.
Quid autem magis benéficum quam summum bonum? et quid magis celebrándum laudum præcóniis quíspiam invéniat quam Agatham?
Agatha, cuius bónitas ad nomen, ad ipsámque rem quadrat; Agatha, quæ rebus præcláre gestis bonum nomen præ se fert, et in ipso nómine præcláre abs se gesta demónstrat; Agatha, quæ vel suo nómine állicit, ut ad sese omnes maximópere occúrrant, quæ étiam suo exémplo docet, ut ad verum bonum, qui solus Deus est, omnes sine mora secum conténdant.

Responsorium
R/. Ego autem, adiúta a Dómino, perseverábo in confessióne eius,
* Qui me salvam fecit et consolátus est me.
V/. Immaculátus Dóminus immaculátam sibi fámulam misericórditer consecrávit.

Qui me salvam fecit et consolátus est me.

Oratio
Indulgéntiam nobis, quæsumus, Dómine, beáta Agatha virgo et martyr implóret, quæ tibi grata semper éxstitit et virtúte martýrii et mérito castitátis. Per Dóminum.

Nessun commento:

Posta un commento