domenica 7 giugno 2015

Sacris solemniis

CORPUS DOMINI 2015







Sacris solemniis juncta sint gaudia,
et ex præcordiis sonent præconia;
recedant vetera, nova sint omnia,
corda, voces, et opera. 

Noctis recolitur cœna novissima,
qua Christus creditur agnum et azyma
dedisse fratribus, iuxta legitima
priscis indulta patribus. 

Post agnum typicum, expletis epulis,
corpus Dominicum datum discipulis,
sic totum omnibus, quod totum singulis,
eius fatemur manibus. 

Dedit fragilibus corporis ferculum,
dedit et tristibus sanguinis poculum,
dicens: accipite quod trado vasculum;
omnes ex eo bibite. 

Sic sacrificium istud instituit,
cuius officium committi voluit
solis presbyteris, quibus sic congruit,
ut sumant, et dent ceteris. 

Panis angelicus fit panis hominum;
dat panis cœlicus figuris terminum;
o res mirabilis: manducat Dominum
pauper, servus et humilis. 

Te, trina Deitas unaque, poscimus:
sic nos tu visita, sicut te colimus;
per tuas semitas duc nos quo tendimus,
ad lucem, quam inhabitas.




Nessun commento:

Posta un commento