martedì 28 agosto 2012

san Giovanni Battista

Quanta in uno facínore sunt crímina!


 
Ex libro sancti Ambrósii Epíscopi de Virgínibus

Quóniam beáti Ioánnis Baptístæ non strictim prætereúnda est recordátio,
ínterest ut quis
et a quibus
et quam ob causam,
quo modo
et quo témpore sit occísus,
advértere debeámus.

Ab adúlteris iustus occíditur,
et a reis in iúdicem capitális scéleris poena convértitur.

Deínde præmium saltatrícis,
mors est Prophétæ.
Postrémo (quod étiam omnes bárbari horrére consuevérunt)
inter épulas atque convívia consummándæ crudelitátis
profértur edíctum;

et a convívio ad cárcerem,
de cárcere ad convívium ferális flagítii circumfértur obséquium.

Quanta in uno facínore sunt crímina!

Nessun commento:

Posta un commento