mercoledì 15 agosto 2012

assunzione

15 agosto
Maria ss. Assunta in cielo



Léctio sancti Evangélii secúndum Lucam
Luca 1:41-50
In illo témpore: Repléta est Spíritu Sancto Elísabeth et exclamávit voce magna, et dixit: Benedícta tu inter mulíeres. Et réliqua.

Homilía sancti Petri Canísii Presbyteri
De Maria Deipara Virgine, lib. 5, c. 6
Férias Deíparæ sacras, ut frequénter, ita reverénter perágit Ecclésia, certo intélligens, Deo gratum, et christifidélibus dignum, hoc esse offícium, quo inter beátos et beátas omnes beatíssima Dómini et Dei nostri mater, certis anni tempóribus ac públicis cæremóniis sæpenúmero celebrátur. Inter has autem férias, quæ tot sæculis religióse háctenus observántur, festum Assumptiónis máximum reputátur, locúmque príncipem tenet. Nec dies quidem ullus Maríæ lætior feliciórque cóntigit, si et ánimæ et córporis felicitátem eo die illi collátam rite contemplémur: ideóque si ántea unquam, tunc vel máxime spíritus et ánima et corpus eius in Deum vivum mirabíliter exsultávit, ípsaque summo iure dícere pótuit: Respéxit humilitátem ancíllæ suæ: Ecce enim ex hoc beátam me dicent omnes generatiónes: quia fecit mihi magna qui potens est.
Quare nos étiam, qui te Fíliúmque tuum amámus, o ter beáta et vere augústa Mater, non póssumus huic præcláræ et incomparábili felicitáti tuæ non ex ánimo gratulári, quandóquidem quæcúmque a Dómino tibi et de te dicta sunt, tam pulchro éxitu concludúntur, ac omni ex parte tandem perficiúntur. Beáta quæ non modo credidísti, sed fídei étiam omnísque virtútis fructum et finem hódie consecúta es, et eius quem tantópere amásti atque desiderásti, iucundíssimo conspéctu nunc demum pérfrui meruísti. Emanuélem in castéllum mundi huius intrántem, tamquam hóspitem, hóspita excepísti: hódie ab illo vicíssim in regále suum palátium excíperis, et tamquam mater tali Salomóne digna magnífice primum honoráris.
Felix dies, qui tam pretiósum munus de huius mundi desérto transmísit, et ad sanctam æternámque civitátem ita perdúxit, ut commúne et incredíbile gáudium, nec minor admirátio cælítibus ómnibus crearétur. Felix dies, qui sponsæ languéntis tam ardéntibus quam diutúrnis desidériis satisfécit, ut quod quæsíverat inveníret, quod petíverat accíperet, quod exspectárat secúra possidéret, nimírum in illa summi æterníque boni perfécta visióne atque fruitióne pénitus conquiéscens. Felix dies, qui ancíllam Dómini humíllimam eo usque provéxit ac éxtulit, ut præstantíssima cæli Regína, mundíque Dómina efficerétur, et ne áltius quidem posset assúrgere, quóniam in Regni sólio sublimáta, post Christum gloriósa resédit. Felix hic planéque venerándus dies est, qui Regínam et Matrem nobis poténtem simul et cleméntem in regno Dei constítuit ac confirmávit, ut eámdem, quæ Iúdicis mater assídue manet, matrem misericórdiæ nobis favéntem, apud Christum patrocinántem, nostræque salútis negótia fidéliter procurántem habeámus.

Nessun commento:

Posta un commento