venerdì 10 agosto 2012

S. Lorenzo

S. Lorenzo


Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem.
Iohn 12:24-26
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Amen, amen dico vobis, nisi granum frumenti cadens in terram, mortuum fuerit; ipsum solum manet. Et reliqua.

Homilia sancti Augustini Episcopi
Tract. 31. in Ioann. sub med.
Ipse Dominus Iesus erat granum mortificandum, et multiplicandum: mortificandum infidelitate Iudaeorum, multiplicandum fide populorum. Iam vero exhortans ad passionis suae sectanda vestigia, Qui amat, inquit, animam suam, perdet eam. Quod duobus modis intelligi potest. Qui amat, perdet: id est, si amas, perdes. Si cupis vitam tenere in Christo, noli mortem timere pro Christo. Item alio modo: Qui amat animam suam, perdet eam: noli amare, ne perdas: noli amare in hac vita, ne perdas in aeterna vita.
Hoc autem, quod posterius dixi, magis habere videtur evangelicus sensus; sequitur enim: Et qui odit animam suam in hoc mundo, in vitam aeternam custodit eam. Ergo, quod supra dictum est: Qui amat, subintelligitur, in hoc mundo, ipse utique perdet: qui autem odit, utique in hoc mundo, in vitam aeternam ipse custodit eam. Magna et mira sententia, quemadmodum sit hominis in animam suam amor ut pereat, odium ne pereat. Si male amaveris, tunc odisti: si bene oderis, tunc amasti. Felices qui oderunt custodiendo, ne perdant amando.
Sed vide ne tibi subrepat, ut teipsum velis interimere, sic intelligendo quod debes odisse in hoc mundo animam tuam. Hinc enim quidam maligni atque perversi homines, et in seipsis crudeliores et sceleratiores homicidae flammis se donant, aquis se praefocant, praecipitio se collidunt, et pereunt. Hoc Christus non docuit: immo etiam diabolo praecipitium suggerenti respondit, Redi retro satana: scriptum est, Non tentabis Dominum Deum tuum. Petro autem dixit, significans qua morte clarificaturus erat Deum: Cum esses iunior, cingebas te, et ambulabas quo volebas: cum autem senueris, alter te cinget, et feret quo tu non vis. Ubi satis expressit, non a seipso, sed ab alio debere occidi, qui vestigia sequitur Christi.

Nessun commento:

Posta un commento