VISITATIO INFIRMIS
Pax huic dómui !
Et òmnibus habitàntibus in ea.
Carissime, si Dóminus tibi prestare dignàbitur sanitàtem, nonne propónis de ceterò prò viribus, et a peccatis cavére, et eius mandata servare?
Adiutórium nostrum in nòmine Dòmini.
Qui fecit caelum et terram.
Dóminus vobìscum.
Et cum spirìtu tuo.
Orèmus Intróeat, quésumus, Dòmine Jesu Christe, domum hanc sub nostrae humilitàtis ingréssu aetéma felicitas, divina prospéritas, seréna laetìtia, càritas fructuósa, sànitas sempitèrna. Effùgiat ex hoc loco accéssus daémonum, adsint Angeli pacis: domùmque hanc déserat et effùgiat discòrdia. Magnifica, Dòmine, super nos nomen sanctum tuum, bènedic conversatióni nostra, sanctiftca nostrae humilitàtis ingréssum: qui sanctus et pius es, et pérmanes cum Patre et Spiritu Sancto in saecula saeculórum. Amen.
Ps 6
Domine, ne in furore tuo arguas me
neque in ira tua corripias me.
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum;
sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
Et anima mea turbata est valde,
sed tu, Domine, usquequo?
Convertere, Domine, eripe animam meam;
salvum me fac propter misericordiam tuam.
Quoniam non est in morte, qui memor sit tui;
in inferno autem quis confitebitur tibi?
Laboravi in gemitu meo,
lavabam per singulas noctes lectum meum;
lacrimis meis stratum meum rigabam.
Turbatus est a maerore oculus meus,
inveteravi inter omnes inimicos meos.
Discedite a me, omnes, qui operamini iniquitatem,
quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Exaudivit Dominus deprecationem meam,
Dominus orationem meam suscepit.
Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei;
convertantur et erubescant valde velociter.
Domine, ne in furore tuo arguas me
neque in ira tua corripias me.
Miserere mei, Domine, quoniam infirmus sum;
sana me, Domine, quoniam conturbata sunt ossa mea.
Et anima mea turbata est valde,
sed tu, Domine, usquequo?
Convertere, Domine, eripe animam meam;
salvum me fac propter misericordiam tuam.
Quoniam non est in morte, qui memor sit tui;
in inferno autem quis confitebitur tibi?
Laboravi in gemitu meo,
lavabam per singulas noctes lectum meum;
lacrimis meis stratum meum rigabam.
Turbatus est a maerore oculus meus,
inveteravi inter omnes inimicos meos.
Discedite a me, omnes, qui operamini iniquitatem,
quoniam exaudivit Dominus vocem fletus mei.
Exaudivit Dominus deprecationem meam,
Dominus orationem meam suscepit.
Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei;
convertantur et erubescant valde velociter.
Dóminus vobìscum.
Et cum spiritu tuo.
+ Seguèntia sancti Evangélii secùndum Mattheéum.
Glòria tibi, Dòmine.
In illo tèmpore: Cum introìsset Jesus Caphàrnaum, accèssit ad eum Centurie, rogans eum, et dicens: Domine, puer meus iacet in domo paralyticus, et male torquétur. Et ait illi Jesus: Ego véniam, et curàbo eum. Et respóndens Centùrie, ait: Dòmine, non sum dignus ut intres sub tectum meum: sed tantum dic verbo, et sanàbitur puer meus. Nam et ego homo sum sub potestàte, constitùtus, habens sub me milites, et dico huic: vade, et vadit: et alli: veni, et venit; et servo meo: fac hoc, et facit. Audiens autem Jesus miràtus est, et sequéntibus se dixit: Amen dico vobis, non invéni tantam fidem in lsrael. Dico autem vobis, quod multi ab Oriènte, et Occidènte vénient, et recumbent cum Abraham, Isaac, et lacob in regno caelorum: filiì autem regni eiecentur in ténebras exteriores ubi erit fletus, et stridor déntium. Et dixit Jesus Centurióni: Vade, et sicut credidisti, fiat tibi. Et sanàtus est puer in illa hora. Verbum Domini.
Dóminus vobìscum.
Et cum spiritu tuo.
Orèmus. Virtùtum caeléstium Deus, qui ab humànis corpòribus omnem languórem et omnem infirmitàtem praecépti tui potestàte depéllis: adésto propitius huic fàmulo tuo, ut fugàtis infirmitàtibus, et viribus recéptis, nomen sanctum tuum, instaurata prótinus sanitate, benedicat. Per Dóminum. Amen.
Ps19
Exàudiat te Dóminus in die tribulatiónis : * prótegat te nomen Dei lacob.
Mittat tibi auxìlium de sancto: *et de Sion tueàtur te.
Memor sit omnis sacrificii tui: *et holocàustum tuum pingue fiat.
Tribuat tibi secùndum cor tuum: * et omne consilium tuum confìrmet.
Laetàbimur in salutari tuo: * et in nòmine Dei nostri magnificàbimur.
Impleat Dóminus omnes petitiónes tuas: * nunc cognóvi quóniam salvum fecit Dóminus Christum suum.
Exàudiet illum de caelo sancto suo: * in potentetibus salus déxterae eius.
Hi in cùrribus, et hi in equis: * nos autem in nòmine Dòmini, Dei nostri, invocàbimus.
Ipsi obligàti sunt, et cecicidérunt: nos autem surréximus et erécti sumus.
Dòmine, salvum fac regem: et exàudi nos in die, qua invocavérimus te.
Ant. Mèdia vita in morte sumus: quem quaerimus adiutórem, nisi te, Dòmine,
qui prò peccàtis nostris iuste iràsceris ?
Sancte Deus, sancte fortis, sancte et miséricors Salvàtor, amàrae morti ne tradas nos.
Ne proìcias nos in tèmpore senectùtis: cum defécerit virtus nostra, ne derelìnquas nos !
Sancte Deus, sancte fortis, sancte et miséricors Salvàtor, amàrae morti ne tradas nos.
Kyrie eléison.
Christe eléison.
Kyrie eléison.
Pater noster....
....et ne nos indùcas in tentatiónem,
sed libera nos a malo.
Miserére mei, Dòmine, quóniam infirmus sum.
Sana me, Dòmine, quóniam conturbata sunt ómnia ossa mea.
Post partum, Virgo, inviolata permansisti.
Dei Génetrix, intercéde prò nobis.
Angelis suis Deus mandàvit de te.
Ut custódiant te in òmnibus viis tuis.
Salvum fac servum tuum,
Deus meus, speràntem in te.
Mitte ei, Dòmine, auxìlium de sancto.
Et de Sion tuère eum.
Nihil proficiat inimicus in eo.
Et filius iniquitàtis non appónat nocére ei.
Esto ei, Dòmine, turris fortitùdinis.
A fàcie inimici.
Dòmine, exàudi oratiónem meam.
Et clamor meus ad te vèniat.
Dóminus vobiscum.
Et cum spìritu tuo.
Orèmus. Omnipotens sempitèrne Deus, infirmitàtem fàmuli tui propìtius réspice, atque ad protegéndum eum déxteram tuae maiestàtis exténde.
Concède hunc fàmulum tuum, quaésumus Dòmine Deus, perpètua: mentis et córporis salute gaudére: et gloriósae beatae Mariae semper virginis intercessióne, a praesenti liberàri tristitia, et aetérna pérfrui laetitia.
Deus, qui miro órdine: Angelórum ministéria, hominùmque dispénsas: concède propìtius ut, a quibus tibi ministràntibus in caelo semper assìstitur, ab his in terra vita nostra muniàtur.
Concède, quaésumus, omnipotens Deus: ut qui peccatórum nostrórum pèndere prémimur, beati Dominici Confessóris tui patrocìnio sublevémur.
Deus, qui factùrae tuae, semper pio dominàris afféctu: inclina aurem tuam supplicatiónibus nostris, et fàmulum tuum ex advérsa valetùdine córporis laboràntem, placàtus réspice, et visita in salutari tuo, et caeléstis gràtiae praesta ei medicinam. Per Dóminum. Amen.
Super aegros manus impónent,
et bene habébunt.
Jesus Mariae Filius,
mundi salus et Dóminus,
qui te traxit ad fidem cathólicam,
te in ea consèrvet,
et beàtum fàciat,
et méritis beatae Virginis Mariae,
et ómnium Sanctórum,
te ab hac infirmitate liberare dignétur.
Dóminus vobiscum.
Et cum spiritu tuo.
+ Inìtium sancti Evangélii secùndum Joànnem.
Glòria tibi, Dòmine.
In princìpio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum. Hoc erat in principio apud Deum. Omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nihil, quod factum est: in ipso vita erat, et vita erat lux hóminum: et lux in ténebris lucet, et ténebrae eam non comprehendérunt. Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Joànnes. Hic venit in testimónium, ut testimónium perhibéret de lùmine, ut omnes créderent per illum. Non erat ille lux, sed ut testimónium perhibéret de lùmine. Erat lux vera, qua illuminat omnem hominem veniéntem in hunc mundum. In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, et mundus eum non cognóvit. In pròpria venit, et sui eum non recepérunt. Quotquot autem recepérunt eum, dedit eis potestàtem filios Dei fieri, his qui credunt in nòmine eius: qui non ex sanguinibus, neque ex voluntàte carnis, neque ex voluntàte viri, sed ex Deo nati sunt. Hic genuflectitur Et Verbum caro factum est, et habitàvit in nobis: et vìdimus glóriam eius, glóriam quasi Unigèniti a Patre, plenum gràtiae et veritàtis. Verbum Domini. Laus tibi Christe.
Vel:
Dóminus vobìscum.
Et cum spiritu tuo.
+ Sequéntia sancii Evangélii secùndum Marcum.
Glòria tibi, Dòmine.
In illo tèmpore: Recumbéntibus ùndecim discìpulis, appàruit illis Jesus, et exprobràvit incredulitàtem eórum, et durìtiam cordis; quia iis qui vìderant eum resurrexìsse non credidérunt. Ét dixit eis: Eùntes in mundum univérsum, predicate Evangélium omni creatura; Qui crediderit et baptizàtus fùerit, salvus erit: qui vero non crediderit, condemnàbitur. Signa autem eos, qui crediderint, haec sequéntur: In nòmine meo daemónia eìcient: linguis loquéntur novis: serpéntes tollent: et si mortìferum quid biberint, non eis nocébit: super aegros manus impónent, et bene habébunt. Verbum Domini. Laus tibi Christe.
Dóminus Jesus Christus apud te sìt, ut te deféndat: intra te sit, ut te consèrvet, ante te sit, ut te dedùcat: post te sit, ut te custódiat: super te sit, ut te bene + dìcat: Qui cum Patre et Spìritu Sancto in unitàte perfécta vivit et regnat per ómnia saécula saeculórum. Amen.
Benedìctio Dei omnipoténtis, Patris et Filli, et Spìritus Sancti, descéndat super te, et màneat semper. Àmen.
Nessun commento:
Posta un commento