domenica 19 giugno 2011

19 GIUGNO 2011
SS. TRINITA'


Simbolo Atanasiano
Ant. Glória tibi, Trinitas *
aequális, una Déitas, et ante ómnia saecula, et nunc, et in perpétuum.

1. Quicúmque vult salvus esse, * ante ómnia opus est, ut téneat cathólicam fidem.
2. Quam nisi quisque íntegram inviolatámque se iváverit, * absque dúbio in aetérnum peribit.
3. Fides autem cathólica hic est: * ut unum Deum in Trinitáte, et Trinitátem in unitáte venerémur.
4. Neque confundéntes persónas, * neque substántiam separántes.
5. Alia est enim persóna Patris, ália Fílii, * ália Spiritus Sancti.
6. Sed Patris, et Fílii, et Spiritus Sancti una est divínitas, * æquális glória, coatérna maiéstas.
7. Qualis Pater, talis Filius,* talis Spiritus Sanctus.
8. Increátus Pater, increátus Fílius,* increátus Spíritus Sanctus.
9. Imménsus Pater, imménsus Filius, * imménsus Spíritus Sanctus.
10. Aetérnus Pater, atérnus Fílius, * ætérnus Spíritus Sanctus.
11. Et tamen non tres atérni, * sed unus ætérnus.
12. Sicut non tres increáti, nec tres imménsi, * sed unus increátus, et unus immensus.
13. Simíliter omnipotens Pater, omnípotens Fílius,* omnipotens Spíritus Sanctus.
14. Et tamen non tres omnipoténtes, * sed unus omnípotens.
15. Ita Deus Pater, Deus Fílius, * Deus Spíritus Sanctus.
16. Et tamen non tres Dii, * sed unus est Deus.
17. Ita Dóminus Pater, Dóminus Filius, * Dóminus Spiritus Sanctus.
18. Et tamen non tres Dómini,* sed unus est Dóminus.
19. Quia, sicut singillátim unamquamque persónam Deum ac Dóminum confitéri christiána
veritáte compéllimur:* ita tres Deos aut Dóminos dícere cathólica religióne prohibemur.
20. Pater a nullo est factus:* nec creátus, nec génitus.
21. Fílius a Patre solo est:* non factus, nec creátus, sed génitus.
22. Spiritus Sanctus a Patre et Fílio:* non factus, nec creátus, nec génitus, sed procédens.
23. Unus ergo Pater, non tres Patres: unus Fílius, non tres Filii:*
unus Spíritus Sanctus, non tres Spiritus Sancti.
24. Et in hac Trinitáte nihil prius aut postérius, nihil maius aut minus:*
sed totae tres persónae coaetérnae sibi sunt et coæquáles.
25. Ita ut per ómnia, sicut iam supra dictum est,*
et únitas in Trinitáte, et Trinitas in unitáte veneránda sit.
26. Qui vult ergo salvus esse, * ita de Trinitáte séntiat.
27. Sed necessárium est ad ætérnam salútem,*
ut Incarnatiónem quoque Dómini nostri Iésu Christi fidéliter credat.
28. Est ergo fides recta ut credámus et confiteámur,*
quia Dóminus noster Iésus Christus, Dei Filius, Deus et homo est.
29. Deus est ex substántia Patris ante sæcula génitus:*
et homo est ex substántia matris in sæculo natus.
30. Perféctus Deus, perféctus homo:* ex ánima rationáli et humána carne subsístens.
31. Aequális Patri secúndum divinitátem;* minor Patre secúndum humanitátem.
32. Qui, licet Deus sit et homo, * non duo tamen, sed unus est Christus.
33. Unus autem non conversióne divinitátis in carnem, * sed assumptióne humanitátis in Deum.
34. Unus omníno, non confusióne substántiae, * sed unitáte persónæ.
35. Nam sicut ánima rationális et caro unus est homo:* ita Deus et homo unus est Christus.
36. Qui passus est pro salúte nostra: descéndit ad ínferos:* tértia die resurréxit a mórtuis.
37. Ascéndit ad cælos, sedet ad déxteram Dei Patris omnipoténtis:*
inde ventúrus est iudicáre vivos et mórtuos.
38. Ad cuius advéntum omnes homines resurgere habent cum corpóribus suis:*
et redditúri sunt de factis própriis ratiónem.
39. Et qui bona egérunt, ibunt in vitam ætérnam:* qui vero mala, ingnem ætérnum.
40. Hæc est fides cathólica,*
quam nisi quisque fidéliter firmitérque credíderit, salvus esse non póterit.
41. Glória Patri…

Ant. Glória tibi, Trinitas*
aequális, una Déitas, et ante ómnia saecula, et nunc, et in perpétuum.

Dómine, exáudi oratiónem meam.
Et clamor meus ad te véniat.

Sacerdotes addunt:
Dóminus vobíscum.
Et cum spiritu tuo.

Oremus. Omnipotens sempitérne Deus, qui dedisti fámulis tuis, in confessióne veræ fidei, ætérnæ Trinitátis glóriam agnóscere, et in poténtia maiestátis adoráre unitátem: quæsumus; ut, eiúsdem fidei firmitáte, ab ómnibus semper muniámur advérsis. Per Dóminum nostrum Iesum Christum Fìlium tuuum: qui tecum vivit et regnat in unitàte Spìritus Sancti Deus, per òmia sæcula seculorum. Amen.

Nessun commento:

Posta un commento