giovedì 16 giugno 2011

Preces recitando ab infirmis,
praesertim in sacris Ordinibus constitutis.


I. Conscius ego, Dòmine, tantae caritàtis tuae, in pace in idipsum dormiam et requiéscam, nec amóre vitae, nec timóre mortis ànxius. In mànibus tuis sortes meae. Jacto super te, Dòmine, omnem curam meam, quónìam tu sollicitus es mei; et omnes capilli càpitis mei numerati, sunt coram te. Constituisti mihi terminos, qui praeteriti non pòterunt.

II. Dominus es, quod bonum fuerit in óculis tuìs fac, et quis sum ego, ut dicam tibi, cur ita fàcias? Numquid lutum dicit figulo, quid facis? aut figmentum contradicit factori suo? numquid enim nos non sumus in manu tua sicut lutum in manu figuli? Itaque voluntas tua, mea erit. Si vis me vivere, paratum cor meum, Deus; sed auge gratiam, ut fidélius tibi serviam. Si jubes me mori, paràtum est cor meum: fac tàntum in pace récipi spìritum meum.

III. Si vis ut ego moriar, mors mihi in lucro erit; cónsequar enim, et comprehndem te, quem hacténus quaerit et dìligit anima mea. In manus tuas, Dòmine, commendo spiritum meum: redemìsti me, Dómine Deus veritàtis. Tuus sum, Dòmine, seu vìvens, seu moriens. Fiat in me voluntas tua: sed, ne permittas in aetérnum me separàri, a te, Deus meus!

IV. Amore mei, Dòmine Jesu, subìisti innócens mortem crucis, crucifigar et ego reus, si haec tua voluntas erit. Terram hanc ergo tuam tibi offerens restituo, ac debita vitae meae annihilatione, aeternitàtis tuae magnitudini aetérnum praestare cupio et obséquium et honòrem.

V. Sacrificium Deo mors mea, sacrifìcium expiatiónis, ut innumeris maculàtum criminibus corpus, hoc satisfaciat justitiae tuae. Quidquid ergo, meos conterit sensus, quìdquid terret naturam, excipio in làudem et honòrem Nominis tui.

VI. Jesu, Jesu, Jesu, sis mihi Jesu! O Jesu dulcis, remissio ómnium peccatorum; qui non mea tantum, sed peccata tollis totius mundi, Jesu bone, Jesu pie, Jesu miséricors, salva me, et intra vulnera tua abscónde me.

VII. Jesu dulcissime, prò salute omnium nostrum in Cruce mortuus, in Cruce exàltatus, ut omnia tràheres ad te, trahe me ad te, ac intra vulnera tua, quae quìdem mea sunt, abscónde me. Passer invenit sibi domum, et turtur nidum suum, cur non et ego? tu domus mea es, Rex meus, Deus meus, et Salvator meus.

VIII. In te, bone Jesu, deficiat anima mea, et in tuis vulnéribus liquefiat. Moriar ìtàque. Dòmine Jesu, sed in te moriar et prò te, qui prò me mori, dignàtus es, non ut pérderes me sed ut habeam vitam. Amen.

Ora prò nobis, Virgo dolorosissima.
Ut digni efficiàmur promissiónibus Christi.

Orèmus. Intervéniat prò nobis, quaesumus, Dòmine Jesu Chrìste; nunc, et in hora mortis nostrae, apud tuam clemèntiam beata Virgo Maria Mater tua; cujus sacratissimam ànimam in hora tuae passionis dolóris gladius pertransìvit: Qui vivis et regnas in saecula saeculórum. Amen.