venerdì 2 novembre 2012

defunti

2 NOVEMBRE
COMMEMORAZIONE
DI TUTTI I FEDELI DEFUNTI


Rit.: Ad morte festinamus
       Peccare desistamus.

1 - Scribere proposui
de contempu mundano
ut degentes seculi
non mulcentur in vano.
Iam est hora surgere
A sompno mortis pravo.


2 - Vita brevis breviter
in brevi finietur
mors venit velociter
quae neminem veretur.
Omnia mors perimit
et nulli miseretur.



3 - Ni conversus fueris
et sicut puer factus,
et vitam mutaveris
in meliores actus,
intrare non poteris
regnum Dei beatus.


4 - Tuba cum sonuerit,
dies erit estrema
et iudex advenerit,
vocabit sempiterna
electos in patria
prescitos ad inferna.


5 - Quam felices fuerint
qui cum Christo regnabunt,
facie ad faciem
sic eum spectabunt,
Sanctus, sanctus Dominus
Sabaoth conclamabunt.




6 - Et quam tristes fuerint
qui eternae peribunt,
pene non deficient
nec propter has obibunt.
Heu, heu, miserissimi,
nunquam inde exibunt.



7 - Cuncti reges seculi
et in mundo magnates
advertant et clerici
omnesque potestates:
fiant velut parvuli,
dimittant vanitates.


 
8 - Heu frates carissimi,
si digne contempiemus
passionem Domini,
amara et si flemus,
ut pupillam oculi
servabit ne peccemus.


 

9 - Alma Virgo Virginum,
in caelis coronata
apud tuum filium
sis nobis advocata.
Et post hoc exilium
occurrens mediata.


10 - Vile cadaver eris:
cur non peccare vereris?
Cur intumescere quaeris?
Ut quid pecuniam quaeris?
Quid vestes pomposas geris?
Cur non paenitens confiteris?
Contra proximum non laeteris?



Oratio: In die depositionis defuncti
Absolve, quæsumus, Domine, animam famuli tui N. (famulæ tuæ N.), ut defunctus (-a) sæculo tibi vivat: et, quæ per fagilitatem carnis humana conversatione commisit, tu venia misericordis-simæ pietatis absterge. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Oratio: Vel alia oratio
Deus, cui proprium est misereri semper et parcere, te supplices exoramus pro anima famuli tui N. (famulæ tuæ N.), quam hodie de hoc sæculo migrare iussisti: ut non tradas eam in manus inimici, neque obliviscaris in finem, sed iubeas eam a sanctis Angelis suscipi, et ad patriam paradisi perduci; ut, quia in te speravit et credidit, non pœnas inferni sustineat, sed gaudia æterna possideat. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Oratio: In die tertio, septimo et trigesimo depositionis defuncti
Quæsumus, Domine, ut animæ famuli tui N. (famulæ tuæ N.), cuius depositionis diem tertium (vel septimum, vel trigesimum) commemoramus, Sanctorum atque electorum tuorum largiri digneris consortium; et rorem misericordiæ tuæ perennem infundas. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Oratio: In anniversario
Deus, indulgentiarum Domine: da animæ famuli tui N. (famulæ tuæ N., vel animabus famu-lorum famularumque tuarum), cuius (quorum) anniversarium depostionis diem commemora-mus, refrigerii sedem, quietis beatitudinem, et luminis claritatem. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Oratio: Pro defuncto Summo Pontifice
Deus, qui inter summos sacerdotes famulum tuum N. ineffabili tua dispositione connumerari voluisti: præsta, quæsumus; ut, qui unigeniti Filii tui vices in terris gerebat, sanctorum tuorum Pontificum consortio perpetuo aggregetur. Per eundem Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Oratio: Pro defuncto Episcopo
Deus, qui inter apostolicos sacerdotes famulum tuum N. (famulos tuos N. et N.) pontificali fecisti dignitate vigere; præsta, quæsumus; ut, eorum quoque perpetuo aggrege(n)tur consortio. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Pro Episcopo Cardinali defuncto dicantur: famulum tuum N. Episcopum Cardinalem pontificali fecisti dignitate.
Pro Presbytero Cardinali, qui episcopali dignitate auctus fuerit: famulum tuum N. Presyterum Cardinalem pontificali fecisti dignitate..
Pro Presbytero Cardinali, qui episcopali dignitate auctus non fuerit: famulum tuum N. Presbyterum Cardinalem sacerdotali fecisti dignitate..
Pro Diacono Cardinali, qui fuerit Sacerdos: famulum tuum N. Diaconum Cardinalem sacerdotali fecisti dignitate..
Pro Diacono autem Cardinali, qui in ordine Presbyteratus non fuerit constitutus, dicatur oratio Inclina, Domine, qua habetur paulo infra, hoc modo: ut animam famuli tui N. Diaconi Cardinalis, quam de hoc sæculo, etc.

Oratio: Pro defuncto Sacerdote
Deus, qui inter apostolicos sacerdotes famulum tuum N. (famulos tuos N. et N.) sacerdotali fecisti dignitate vigere: præsta, quæsumus; ut eorum quoque perpetuo aggrege(n)tur consortio. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Oratio: Alia Oratio
Præsta, quæsumus, Domine: ut anima famuli tui N. Sacerdotis, quem, in hoc sæculo commorantem, sacris muneribus decorasti, in cælesti sede gloriosa semper exsultet. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Oratio: Pro uno defuncto
Inclina, Domine, aurem tuam ad preces nostras, quibus misericordiam tuam supplices deprecamur: ut animam famuli tui N. quam de hoc sæculo migrare iussisti, in pacis ac lucis regione constituas, et Sanctorum tuorum iubeas esse consortem. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Oratio: Pro una defuncta
Quæsumus, Domine, pro tua pietate miserere animæ famulæ tuæ N.: et a contagiis mortali-tatis exutam, in æternæ salvationis partem restitue. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Oratio: Pro defunctis fratribus, propinquis et benefactoribus
Deus, veniæ largitor et humanæ salutis amator: quæsumus clementiam tuam; ut nostæ congregationis fratres, propinquos et benefactores, qui ex hoc sæculo transierunt, beata Maria semper Virgine intercedente cum omnibus Sanctis tuis, ad perpetuæ beatitudinis consortium pervenire concedas. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Oratio: Pro patre et matre
Deus, qui nos patrem et matrem honorare præcepisti: miserere clementer animabus patris et matris meæ, eorumque peccata dimitte; meque eos in æternæ claritatis gaudio fac videre. Per Dominum nostrum Iesum Christum Filium tuum, qui tecum vivit et regnat in unitate Spiritus Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.
Pro pluribus, dicatur: animabus parentum nostrorum, et ubi dicitur meque, dicatur nosque.
Pro patre tantum, dicatur: animæ patris mei, vel nostri.
Pro matre tantum, dicatur: animæ matris meæ, vel nostræ.

Oratio: In Officio pro defunctis in genere
Fidelium, Deus, omnium Conditor et Redemptor, animabus famulorum famularumque tuarum remissionem cunctorum tribue peccatorum: ut indulgentiam, quam semper optaverunt, piis supplicationibus consequantur: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate Spiritus Sancti Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.

Nessun commento:

Posta un commento