NOVENA DI PENTECOSTE
Deus, in adjutorium meum intende.
Domine, ad adjuvandum me festina.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper,
et in saecula saeculorum. Amen. Alleluja.
INVITATORIO
Cantori: Spiritum Paraclitum, qui venturus est in mundum, venite, ad oremus, alleluja.
Coro: Spiritum Paraclitum, qui venturus est in mundum, venite, adoremus, alleluja.
1. Cantori: Ecce ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, alleluja (Joa. 14, 16). Coro: Spiritum Paraclitum, ….
2. Cantori: Vos autem cognoscetis Eum, quia apud vos manebit, et in vobis erit, alleluja (Joa. 14, 17). Coro: Spiritum Paraclitum, ...
3. Cantori: Si quis diligit me, sermonem meum servabit, et Pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus, alleluja (Joa. 14, 23). Coro: Spiritum Paraclitum, ….
4. Cantori: Paraclitus Spiritus Sanctus, quem mittet Pater in nomine meo, ille vos docebit omnia, et suggeret vobis omnia, quaecumque dixero vobis, alleluja (Joa. 14, 26). Coro: Spiritum Paraclitum, ….
5. Cantori: Cum venerit Paraclitus, quem ego mittam vobis a Patre, Spiritum veritatis, qui a Patri procedit, ille testimonium perhibebit de me, alleluja (Joa. 15, 26). Coro: Spiritum Paraclitum, ….
6. Cantori: Ille, cum venerit, arguet mundum de peccato, et de justitia, et de judicio, alleluja (Joa. 16, 7). Coro: Spiritum Paraclitum, ….
7. Cantori: Cum venerit ille Spiritus veritatis, docebit vos omnem veritatem. Ille me clarificabit, alleluja (Joa. 16, 13-14). Coro: Spiritum Paraclitum,….
Subito i Cantori intonano l'Antifona seguente e poi cantano alternativamente col coro il Cantico responsoriale.
CANTICO RESPONSORIALE
Ant. Repleatur os meum laude tua, ut possim cantare; gaudebunt labia mea dum cantavero tibi, alleluja.
1. Sicut cervus desiderat ad fontes aquarum: * ita desiderat anima mea ad te, Deus.
2. Deus virtutum, convertere: * respice de caelo, et vide, et visita vineam istam.
3. Et perfice eam, quam plantavit dextera tua: * et super fllium hominis, quem confirmasti tibi.
4. Veni, Domine, visitare nos in pace, * ut laetemur coram te corde perfecto.
5. Emitte manum tuam de alto, eripe me, et libera me de aquis multis: * de manu filiorum alienorum.
6. Emitte lucem tuam et veritatem tuam; * ipsa me deduxerunt, et adduxerunt in montem sanctum tuum, et in tabernacula tua.
7. Manda, Deus, virtuti tuae; * confirma hoc, Deus, quod operatus es in nobis.
8. A templo tuo in Jerusalem, * tibi offerent reges munera.
9. Emitte Spiritum tuum, et creabuntur, * et renovabis faciem terrae.
10. Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam: * propter nomen tuum, Domine, vivificabis me, in aequitate tua.
11. Cor mundum crea in me, Deus, * et Spiritum rectum innova in visceribus meis.
12. Ne projicias me a facie tua, * et Spiritum Sanctum tuum ne auferas a me.
13. Redde mihi laetitiam salutaris tui, * et Spiritu principali confirma me.
14. Emitte Spiritum Sanctum tuum de altissimis, * et sic correctae erunt semitae eorum qui sunt in terris.
15. Gloria Patri...
16. Sicut erat...
Ant. Repleatur os meum laude tua, ut possim cantare; gaudebunt labia mea dum cantavero tibi, alleluja.
CAPITOLO (Ez., 36, 23, 25, 26) Cum sanctificatus fuero in vobis, congregabo vos de universis terris: * et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris; * et dabo vobis spiritum novum. Deo gratias.
INNO
Durante il canto della prima strofa, tutti si inginocchiano.
Mentes tuorum visita;
Imple superna gratia
Quae tu creasti pectora.
Qui diceris Paraclitus,
Altissimi donum Dei,
Fons vivus, ignis caritas,
Et spiritalis unctio.
Tu septiformis munere,
Digitus Paternae dexterae,
Tu rite promissum Patris,
Sermone ditans guttura.
Accende lumen sensibus,
Infunde amorem cordibus,
Infirma nostri corporis
Virtute firmans perpeti.
Hostem repellas longius,
Pacemque dones protinus:
Ductore sic te praevio,
Vitemus omne noxium.
Per te sciamus da Patrem,
Noscamus atque Filium,
Teque utriusque Spiritum
Credamus omni tempore. Amen.
Emitte Spiritum tuum, Domine, et creabuntur, alleluja.
Et renovabis faciem terrae, alleluja.
ANTIFONE E OREMUS distribuiti in ciascun giorno della Novena con il canto del Magnificat
1. - VENERDI dopo l'Ascensione. Antiphona: O Sancte Spiritus, ex Patre procedens, qui cum Patre et Filio simul adoraris et conglorificaris, veni, et tui amoris in nobis ignem accende, alleluja.
OREMUS Illo nos igne, quaesumus, Domine, Spiritus Sanctus inflammet: quem Dominus noster Jesus Christus misit in terram, et voluit vehementer accendi: Qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti, Deus...
2. - SABATO dopo l'Ascensione. Antiphona: O Pater Pauperum, qui curam habes tua Providentia omnium creaturarum, cunctas replens, cunctas fovens, veni, et ad amorem supernorum trahe desiderium, alleluja.
OREMUS Mentibus nostris, quaesumus, Domine, Spiritum Sanctum benignus infunde: cujus et sapientia conditi sumus, et providentia gubernamur. Per Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum: Qui tecum vivit et regnat in unitate ejusdem Spiritus Sancti, Deus...
3. - DOMENICA dopo l'Ascensione. Antiphona: O Dator Munerum, amor Patris et Filii, qui esurientes semper reples bonis, veni ad donandum nobis sacrum septenarium, alleluja.
OREMUS Sancti Spiritus gratia, quaesumus, Domine, corda nostra illuminet: et perfectae caritatis dulcedine abundanter reficiat. Per Dominum nostrum... in unitate ejusdem Spiritus Sancti...
4. - LUNEDI dopo l'Ascensione. Antiphona: O Lumen Cordium, et flamma indeficiens caritatis, qui peccatorum tenebras ac ignorantiae repellis, veni, et tui luminis claritatem nobis infunde, alleluja.
OREMUS Adsit nobis, quaesumus, Domine, virtus Spiritus Sancti: quae et corda nostra clementer expurget, et ab omnibus tueatur adversis. Per Dominum... in unitate ejusdem Spiritus Sancti...
5. - MARTEDI dopo l'Ascensione. Antiphona: O Consolator Optime, ac beatitudinis donator, qui reddis innocentiam lapsis et moestis laetitiam, veni ad adjuvandum nos, jam noli tardare, alleluja.
OREMUS Gratiam Spiritus Sancti, Domine Deus, cordibus nostris clementer infunde: quae nos gemitibus lacrimarum efficiat maculas nostrorum diluere peccatorum atque optatae nobis, te largiente, indulgentiae praestet effectum. Per Dominum nostrum... in unitate ejusdem Spiritus Sancti...
6. - MERCOLEDI dopo l'Ascensione. Antiphona: O Dulcis Hospes animae, qui corda nostra tibi facis habitaculum, formans affectum firmansque provectum, veni, et reple cordis intima tuorum fidelium, alleluja.
OREMUS Praesta, quaesumus, omnipotens et misericors Deus: ut Spiritus Sanctus adveniens, templum nos gloriae suae dignanter inhabitando perficiat. Per Dominum... in unitate ejusdem Spiritus Sancti...
7. - GIOVEDI dopo l'Ascensione. Antiphona: O Dulce Refrigerium, et fons aquae salientis in vitam aeternam, qui unda purificans, omnes regeneras, veni, et tui roris nos intima aspersione fecunda, alleluja.
OREMUS Sancti Spiritus, Domine, corda nostra mundet infusio: et sui roris intima aspersione fecundet. Per Dominum... in unitate ejusdem Spiritus Sancti…
8. - VENERDI antivigilia di Pentecoste. Antiphona: O Lux Beatissima in fllios adoptionis effusa, per quam totus in orbe terrarum mundus exsultat, veni, et illumina sedentes in tenebris et umbra mortis, alleluia.
OREMUS Mentes nostras, quaesumus, Domine, Paraclitus, qui a te procedit, illuminet et inducat in omnem, sicut tuus promisit Filius, veritatem: Qui tecum... in unitate ejusdem Spiritus Sancti.
9. - SABATO Primi Vespri di Pentecoste. Antiphona: Non vos relinquam orphanos, alleluja, vado et venio ad vos, alleluia: et gaudebit cor vestrum, alleluja.
OREMUS Deus, qui hodierna die corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti: da nobis in eodem Spiritu recta sapere; et de ejus semper consolatione gaudere. Per Dominum nostrum... in unitate ejusdem Spiritus Sancti...
Magnificat ….
Si ripete l'Antifona propria del giorno,
dopo la quale il celebrante canta:
Dominus vobiscum.
Et cum sipritu tuo.
Qui il celebrante canta in tono solenne l' Oremus proprio del giorno, poi aggiunge :
Dominus vobiscum.
Et cum spiritu tuo.
Benedicamus Domino.
Deo gratias.
Celebrante in tono retto:
Spiritus Sancti gratia illuminet sensus et corda nostra. Amen.
Nessun commento:
Posta un commento