mercoledì 2 maggio 2012

mese di maggio

MENSIS MAII IN HONOREM BEATAE MARIAE VIRGINIS

pubblicata da Francisco de Morandé
 

V. Deus, in adiutorium meum intende.
R. Domine, ad adiuvandum me festina.
V. Dignare me laudare Te, Virgo sacrata.
R. Da mihi virtutem contra hostes tuos.

Actus contritionis

Deus meus, ex imo corde Te offendisse me paenitet. Omnia peccata mea detestor quia amissionem caeIi et paenas inferi abhorror; sed maxime quia Te, Deum meum, offendunt, Qui totus bonus es et amore meo totus dignus. Auxilio gratiae tuae ut peccata mea confitear, paenitentiam agam et vitam meam emendem firmiter statuo. Amen.


Deprecationes

I. O Beata Virgo Maria, quis tibi digne valeat iura gratiarum ac laudum praeconia rependere, quae singulari tuo assensu, mundo succurristi perdito? Quas tibi laudes fragilitas humani generis persolvat, quae solo tuo commercio recuperandi aditum invenit? Accipe itaque quascumque exiles, quascumque meritis tuis impares gratiarum actiones, et cum susceperis vota, culpas nostras orando excusa. Ave Maria...

II. Admitte nostras preces intra sacrarium exauditionis et reporta nobis antidotum reconciliationis. Sit per te excusabile quod per te ingerimus; fiat impetrabile quod fida mente poscimus. Accipe quod offerimus, redona quod rogamus, excusa quod timemus, quia Tu es spes unica peccatorum. Per te speramus veniam delictorum et in te, beatissima, nostrorum est expectatio praemiorum. Ave Maria...

III. Sancta Maria, succurre miseris; iuva pusillanimes; refove flebiles; ora pro populo; interveni pro clero; intercede pro devoto femineo sexu: sentiant omnes tuum iuvamen, quicumque celebrant tuam sanctam commemorationem. Assiste parata votis poscentium et reporta nobis optatum effectum. Sint tibi studia assidua orare pro populo Dei, quae meruisti, benedicta, Redemptorem ferre mundi, qui vivit et regnat in saecula saeculorum. Amen. Ave Maria...


Hymnus

Ave maris Stella,
Dei Mater alma,
atque semper Virgo,
felix caeli Porta.

Sumens illud Ave
Gabriélis ore,
funda nos in pace, 
mutans Hevae nomen

Solve vincla reis,
profer lumen caecis:
mala nostra pelle,
bona cuncta posce.

Monstra te esse matrem:
sumat per te preces,
Qui pro nobis natus
tulit esse tuus.

Virgo singuláris,
inter omnes mitis,
nos culpas solútos,
mites fac et castos.

Vitam praesta puram,
iter para tutum:
ut vidéntes lesum
semper collaetémur.

Sit laus Deo Patri,
summo Christo decus,
Spirítui Sancto,
tribus honor unus. Amen.


Supplicatio

O Maria, Virgo potens, Tu magnum et praeclarum in Ecclesia praesidium. Tu singulare Auxilium christianorum: Tu terribilis ut castrorum acies ordinata. Tu cunctas haereses sola interemisti in universo mundo. Tu in angustiis, Tu in bello, Tu in necessitatibus nos ab hoste protege, atque in aeterna gaudia in mortis hora suscipe. Amen.

V. Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix.
R. Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Oremus. Adiuvet nos, quaesumus Domine, gloriosae tuae Genetricis semperque Virginis Mariae intercessio veneranda; ut quos perpetuis cumulavit beneficiis, a cunctis periculis absolutos, sua faciat pietate concordes: Qui vivis et regnas in saecula saeculorum. Amen.

Nos cum prole pia (+) benedicat Virgo Maria.


Nessun commento:

Posta un commento