Feria Quarta Quattuor Temporum Pentecostes
Mercoledì delle tempora di Pentecoste
Lectio sancti Evangelii secundum Ioannem. 6:44-52
In illo tempore: Dixit Iesus turbis Iudaeorum: Nemo potest venire ad me, nisi Pater, qui misit me, traxerit eum. Et reliqua.
Homilia sancti Augustini Episcopi.
Tract 26 in Ioann post init
Noli cogitare te invitum trahi: trahitur animus et amore. Nec timere debemus, ne ab hominibus, qui verba perpendunt, et a rebus maxime divinis intelligendis longe remoti sunt, in hoc Scripturarum sanctarum evangelico verbo forsitan reprehendamur, et dicatur nobis: Quomodo voluntate credo, si trahor? Ego dico: Parum est voluntate: etiam voluptate traheris. Quid est, trahi voluptate? Delectare in Domino: et dabit tibi petitiones cordis tui. Est quaedam voluptas cordis, cui panis dulcis est ille caelestis. Porro si poetae dicere licuit: Trahit sua quemque voluptas: non necessitas, sed voluptas; non obligatio, sed delectatio: quanto fortius nos dicere debemus, trahi hominem ad Christum, qui delectatur veritate, delectatur beatitudine, delectatur iustitia, delectatur sempiterna vita, quod totum Christus est? An vero habent corporis sensus voluptates suas, et animus deseritur a voluptatibus suis? Si animus non habet voluptates suas, unde dicitur: Filii autem hominum sub tegmine alarum tuarum sperabunt: inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos. Quoniam apud te est fons vitae: et in lumine tuo videbimus lumen?

Da amantem, et sentit quod dico: da desiderantem, da esurientem, da in ista solitudine peregrinantem, atque sitientem, et fontem aeternae patriae suspirantem: da talem, et scit quid dicam. Si autem frigido loquor, nescit, quid loquor. Tales erant isti, qui invicem murmurabant. Pater, inquit, quem traxerit, venit ad me. Quid est autem, Pater quem traxerit, cum ipse Christus trahat? Quare voluit dicere, Pater quem traxerit? Si trahendi sumus, ab illo trahamur, cui dicit quaedam, quae diligit: Post odorem unguentorum tuorum curremus. Sed quid intelligi voluit, advertamus fratres, et quantum possumus, capiamus. Trahit Pater ad Filium eos, qui propterea credunt in Filium, quia eum cogitant Patrem habere Deum. Deus enim Pater aequalem sibi genuit Filium: et qui cogitat, atque in fide sua sentit et ruminat, aequalem esse Patri eum in quem credit, ipsum trahit Pater ad Filium.
Arius credidit creaturam, non eum traxit Pater: quia non considerat Patrem, qui Filium non credit aequalem. Quid dicis, o Ari? quid dicis haeretice? quid loqueris? Quid est Christus? Non, inquit, Deus verus, sed quem fecit Deus verus. Non te traxit Pater: non enim intellexisti Patrem, cuius Filium negas. Aliud cogitas, non est ipse Filius: nec a Patre traheris, nec ad Filium traheris. Aliud est enim Filius, aliud quod tu dicis. Photinus dicit: Homo solum est Christus, non est et Deus. Qui sic credit, non Pater eum traxit. Quem traxit Pater? Illum qui dicit: Tu es Christus Filius Dei vivi. Ramum viridem ostendis ovi, et trahis illam. Nuces puero demonstrantur, et trahitur: et quod currit, trahitur, amando trahitur, sine laesione corporis trahitur, cordis vinculo trahitur. Si ergo ista, quae inter delicias et voluptates terrenas revelantur amantibus, trahunt, quoniam verum est, Trahit sua quemque voluptas: non trahit revelatus Christus a Patre? Quid enim fortius desiderat anima, quam veritatem?
Nessun commento:
Posta un commento