La Confessione
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam 16:19-31
In illo tempore: Dixit Iesus pharisaeis: Homo quidam erat dives, qui induebatur purpura et bysso: et epulabatur quotidie splendide. Et reliqua.
Quid est ergo peccatorum confessio, nisi quaedam vulnerum ruptio? Quia peccati virus salubriter aperitur in confessione, quod pestifere latebat in mente. Vulnera etenim cutis in superficiem trahunt humorem putredinis. Et confitendo peccata, quid aliud agimus, nisi malum, quod in nobis latebat, aperimus? Sed Lazarus vulneratus cupiebat saturari de micis, quae cadebant de mensa divitis, et nemo illi dabat: quia Gentilium quemque ad cognitionem legis admittere superbus ille populus despiciebat. Qui dum doctrinam legis non ad caritatem habuit, sed ad elationem, quasi de acceptis opibus timuit: et quia ei verba defluebant de scientia, quasi micae cadebant de mensa. At contra, iacentis pauperis vulnera lingebant canes. Nonnumquam solent in sacro eloquio, per canes praedicatores intelligi. Canum etenim lingua, vulnus dum lingit, curat: quia et doctores sancti, dum in confessione peccati nostri nos instruunt, quasi vulnus mentis per linguam tangunt.
Nessun commento:
Posta un commento