Hostis locum tyrannidi.
Ex more docti mystico
Servémus hoc ieiunium,
Deno diérum circulo
Ducto quater notíssimo.
Lex et prophetæ primitus
Hoc prætulérunt, postmodum
Christus sacrávit, ómnium
Rex atque factor témporum.
Utámur ergo parcius
Verbis, cibis et pótibus,
Somno, iocis, et arctius
Perstémus in custódia.
Vitémus autem noxia,
Quæ subruunt mentes vagas:
Nullumque demus callidi
Hostis locum tyrannidi.
Flectámus iram vindicem,
Plorémus ante Iudicem,
Clamémus ore supplici,
Dicámus omnes cernui:
Nostris malis offendimus
Tuam, Deus, cleméntiam:
Effúnde nobis désuper,
Remissor, indulgéntiam.
Meménto quod sumus tui,
Licet caduci, plásmatis:
Ne des honórem nóminis
Tui, precamur, alteri.
Laxa malum, quod fécimus,
Auge bonum, quod poscimus:
Placere quo tandem tibi
Possimus hic, et perpetim.
Præsta, beáta Trinitas,
Concede, simplex Unitas,
Ut fructuosa sint tuis
Ieiuniórum múnera.
Amen.
Lectio sancti Evangelii secundum Matthaeum. Matt 12:38-50
In illo tempore: Responderunt Iesu quidam de scribis et pharisaeis, dicentes: Magister, volumus a te signum videre. Et reliqua.
Homilia sancti Ambrosii Episcopi. Lib. 7. in Lucae cap. 11
Iudaeorum plebe damnata, Ecclesiae mysterium evidenter exprimitur, quae in Ninivitis per poenitentiam, et in regina Austri per studium percipiendae sapientiae, de totius orbis finibus congregatur, ut pacifici Salomonis verba cognoscat. Regina plane, cuius regnum est indivisum, de diversis et distantibus populis in unum corpus assurgens.
Itaque Sacramentum illud magnum est de Christo, et Ecclesia. Sed tamen hoc maius est, quia illud in figura ante praecessit, nunc autem plenum in veritate mysterium est. Illic enim Salomon typus, hic autem Christus in suo corpore est. Ex duobus igitur constat Ecclesia: ut aut peccare nesciat, aut peccare desinat. Poenitentia enim delictum abolet, sapientia cavet.
Ceterum Ionae signum, ut typus Dominicae passionis, ita etiam gravium, quae Iudaei commiserint, testificatio peccatorum est. Simul advertere licet et maiestatis oraculum, et pietatis indicium. Namque Ninivitarum exemplo et denuntiatur supplicium, et remedium demonstratur. Unde etiam Iudaei debent non desperare indulgentiam, si velint agere poenitentiam.

Nessun commento:
Posta un commento