giovedì 5 settembre 2013

mala tempora currunt

Dixerunt: 
"Quiéscere faciámus omnes dies festos Dei a terra".
Signa nostra non vídimus, iam non est prophéta.



Psalmus 73(1-23)
Ut quid, Deus, repulísti in finem: 
* irátus est furor tuus super oves páscuæ tuæ?
Memor esto congregatiónis tuæ, 

* quam possedísti ab inítio.
Redemísti virgam hereditátis tuæ: 

 * mons Sion, in quo habitásti in eo.
Leva manus tuas in supérbias eórum in finem: 

* quanta malignátus est inimícus in sancto!
Et gloriáti sunt qui odérunt te: 

* in médio solemnitátis tuæ.
Posuérunt signa sua, signa: 

* et non cognovérunt sicut in éxitu super summum.
Quasi in silva lignórum secúribus excidérunt iánuas eius in idípsum: 

* in secúri et áscia deiecérunt eam.
Incendérunt igni Sanctuárium tuum: 

* in terra polluérunt tabernáculum nóminis tui.
Dixérunt in corde suo cognátio eórum simul: 

* Quiéscere faciámus omnes dies festos Dei a terra.
Signa nostra non vídimus, iam non est prophéta: 

* et nos non cognóscet ámplius.
Úsquequo, Deus, improperábit inimícus: 
* irrítat adversárius nomen tuum in finem?
Ut quid avértis manum tuam, et déxteram tuam, 

* de médio sinu tuo in finem?
Deus autem Rex noster ante sæcula: 

 * operátus est salútem in médio terræ.
Tu confirmásti in virtúte tua mare: 

* contribulásti cápita dracónum in aquis.
Tu confregísti cápita dracónis: 

* dedísti eum escam pópulis Æthíopum.
Tu dirupísti fontes, et torréntes: 

* tu siccásti flúvios Ethan.
Tuus est dies, et tua est nox: 

* tu fabricátus es auróram et solem.
Tu fecísti omnes términos terræ: 

* æstátem et ver tu plasmásti ea. 
Memor esto huius, inimícus improperávit Dómino: 
* et pópulus insípiens incitávit nomen tuum.
Ne tradas béstiis ánimas confiténtes tibi, 

* et ánimas páuperum tuórum ne obliviscáris in finem.
Réspice in testaméntum tuum: 

* quia repléti sunt, qui obscuráti sunt terræ dómibus iniquitátum.
Ne avertátur húmilis factus confúsus: 

* pauper et inops laudábunt nomen tuum.
Exsúrge, Deus, iúdica causam tuam: 

* memor esto improperiórum tuórum, eórum quæ ab insipiénte sunt tota die.
Ne obliviscáris voces inimicórum tuórum: 

* supérbia eórum, qui te odérunt, ascéndit semper.

Nessun commento:

Posta un commento