Per chiedere un Papa santo
Paramenti rossi per lo Spirito Santo.
Introitum
Suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui iuxta cor meum et animam meam faciet: et aedificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram Christo meo cunctis diebus. (Ps. 131, 1). Memento, Domine, David: et omnis mansuetudinis eius. Gloria Patri...Introitum
Oratio
Supplici, Domine, humilitate deposcimus: ut sacrosanctae Romanae Ecclesiae concedat Pontificem ilium tua immensa pietas; qui et pio in nos studio semper tibi placitus, et tuo populo pro salubri regimine sit assidue ad gloriam tui nominis reverendus. Per Dominum nostrum...
Lectio
Lectio
Fratres: Adeamus cum fiducia ad thronum gratiae, ut misericordiam consequamur et gratiam inveniamus in auxilio opportuno. Omnis namque pontifex ex hominibus assiimptus, pro hominibus constituitur in iis quae sunt ad Deum, ut offerat dona et sacrificia pro peccatis: qui condolere possit iis qui ignorant et errant: quoniam et ipse circumdatus est infirmitate: et propterea debet, quemadmodum pro populo, ita etiam et pro semetipso offerre pro peccatis. Nec quisquam sumit sibi honorem, sed qui vocatur a Deo, tamquam Aaron. Sic et Christus non semetipsum clarificavit, ut pontifex fieret, sed qui locutus est ad eum: Filius meus es tu, ego hodie genui te. Quemadmodum et in alio loco dicit: Tu es sacerdos in aeternum, secundum ordinem Melchisedech. Qui in diebus carnis suae preces supplicationesque ad eum, qui possit ilium salvum facere a morte, cum clamore valido et lacrimis offerens, exauditus est pro sua reverentia.
Grad.
Pontifex sacerdos magnus inter fratres suos, super cuius caput fusum est unctionis oleum, et cuius manus in sacerdotio consecratae sunt, vestitusque est sanctis vestibus: debuit per omnia fratribus similari. (Hebr. 2, 17) Ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum: ut repropitiaret delicta populi.
Tractus
Surge, Domine, in requiem tuam: tu et area sanctificationis tuae. V. Sacerdotes tui induantur iustitiam, et sancti tui exsultent. V. Propter David servum tuum, non avertas faciem Christi tui.
Evangelium
In illo tempore: Dixit Iesus discipulis suis: Si diligitis me, mandata mea servate. Et ego rogabo Patrem, et alium Paraclitum dabit vobis, ut maneat vobiscum in aeternum, Spiritum veritatis, quem mundus non potest accipere, quia non videt eum, nec scit eum. Vos autem cognoscetis eum: quia apud vos manebit, et in vobis erit. Non relinquam vos orphanos: veniam ad vos. Adhuc modicum; et mundus me iam non videt. Vos autem videtis me, quia ego vivo, et vos vivetis. In illo die vos cognoscetis quia ego sum in Patre meo, et vos in me, et ego in vobis. Qui habet mandata mea, et servat ea: ille est, qui diligit me. Qui autem diligit me, diligetur a Patre meo; et ego diligam eum, et manifestabo ei meipsum.
Offertorium
Non participentur sancta, donec exsurgat pontifex in ostensionem et veritatem.
Secreta
Tuae nobis, Domine, abundantia pietatis indulgeat: ut per sacra munera, quae tibi reverenter offerimus, gratum maiestati tuae Pontificem sanctae matris Ecclesiae regimini praeesse gaudeamus. Per Dominum...
Communio
Veste sancta utetur pontifex, qui fuerit constitutus, et ingredietur tabernaculum testimonii, ut ministret in sanctuario.
Postcommunio
Pretiosi Corporis et Sanguinis tui nos, Domine, sacramento refectos, mirifica tuae maiestatis gratia de illius Summi Pontificis concessione laetificet: qui et plebem tuam virtutibus instruat, et fidelium mentes spiritualium aromatum odore perfundat: Qui vivis et regnas cum Deo Patre in unitate...
Nessun commento:
Posta un commento