venerdì 19 agosto 2011

Die 20 augusti
S. BERNARDI,
ABBATIS ET ECCLESIÆ DOCTORIS
Memoria

Ad Officium lectionis
Lectio altera
Ex Sermónibus sancti Bernárdi abbátis super Cántica canticórum (Sermo 83, 4-6: Opera omnia, Edit. Cisterc. 2 [1958], 300-302)
Amo quia amo, amo ut amem
Amor per se súfficit, is per se placet, et propter se. Ipse méritum, ipse præmium est sibi. Amor præter se non requírit causam, non fructum: fructus eius, usus eius. Amo quia amo; amo ut amem. Magna res amor, si tamen ad suum recúrrat princípium, si suæ orígini rédditus, si refúsus suo fonti, semper ex eo sumat unde iúgiter fluat. Solus est amor ex ómnibus ánimæ mótibus, sénsibus atque afféctibus, in quo potest creatúra, etsi non ex æquo, respondére Auctóri, vel de símili mútuam repéndere vicem. Nam cum amat Deus, non áliud vult, quam amári: quippe non ad áliud amat, nisi ut amétur, sciens ipso amóre beátos, qui se amáverint.
Sponsi amor, immo Sponsus amor solam amóris vicem requírit et fidem. Líceat proínde redamáre diléctam. Quidni amet sponsa, et sponsa Amóris? Quidni amétur Amor?
Mérito cunctis renúntians affectiónibus áliis, soli et tota incúmbit amóri, quæ ipsi respondére amóri habet in reddéndo amórem. Nam et cum se totam effúderit in amórem, quantum est hoc ad illíus fontis perénne proflúvium? Non plane pari ubertáte fluunt amans et Amor, ánima et Verbum, sponsa et Sponsus, Creátor et creatúra, non magis quam sítiens et fons.
Quid ergo? Períbit propter hoc, et ex toto evacuábitur nuptúræ votum, desidérium suspirántis, amántis ardor, præsuméntis fidúcia, quia non valet ex æquo cúrrere cum gigánte, dulcédine cum melle conténdere, lenitáte cum agno, candóre cum lílio, claritáte cum sole, caritáte cum eo qui cáritas est? Non. Nam etsi minus díligit creatúra, quóniam minor est, tamen si ex tota se díligit, nihil deest ubi totum est. Proptérea sic amáre, nupsísse est, quóniam non potest sic dilígere, et parum dilécta esse, ut in consénsu duórum íntegrum stet perfectúmque connúbium. Nisi quis dúbitet, ánimam a Verbo et prius amári, et plus.

Responsorium   Ps 30 (31), 20a; 35 (36), 9Quam magna multitúdo dulcédinis tuæ, Dómine, * Quam abscondísti timéntibus te! 
Inebriabúntur ab ubertáte domus tuæ, et torrénte voluptátis tuæ potábis eos.
Quam abscondísti timéntibus te! 

Oratio
Deus, qui beátum Bernárdum abbátem, zelo domus tuæ succénsum, in Ecclésia tua lucére simul et ardére fecísti, eius nobis intercessióne concéde, ut, eódem spíritu fervéntes, tamquam fílii lucis iúgiter ambulémus. Per Dóminum.


Ad Laudes matutinas et vesperas
Hymnus
Bernárde, gemma cælitum,
laudes, tibi quas pángimus,
in nostra verte gáudia
salútis atque múnera.

Te Christus ussit íntimo
dilectiónis vúlnere
Sponsæque fecit próvidus
scutum, colúmnam, lámpada.

Almus dedit te Spíritus
os veritátis prófluum
et angelórum pábuli
arcána mella próferens.

Amóris æstu cándidi
te Virgo Mater ímbuit,
quam nemo te facúndius
vel prædicávit áltius.

Te quæsiérunt árbitrum
reges, magístri, præsules,
cultórque solitúdinis
fama replésti sæculum.

Sit Trinitáti glória,
quæ se vidéndam lárgiens,
tecum benígna gáudio
nos det perénni pérfrui. Amen.

Nessun commento:

Posta un commento