Die 29 Maji
Ss. SISINNII, MARTYRII et ALEXANDRI Martyrum
INTROITUS Ps. 125, 6
Eùntes ibant et flebant mitténtes sémina sua: veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portàntes manipulos suos. (T. P. Allelùja, allelùja.) Ps. ibid., 1. In convertendo Dóminus captivitàtem Sion: facti sumus sicut consolati. Glòria Patri. Eùntes.
ORATIO Deus, qui verbum fidei in nobis sanctórum Martyrum tuórum Sisinnii, Martyrii et Alexàndri ministério seminasti et sanguine fecundàsti: quaèsumus; ut nos, pópulum tuum in veritàte sanctificàtum, consummàre dignéris in glòria. Per Dóminum.
Léctio Epistolae beati Pauli Apóstoli ad Hebrseos Hebr. 13, 3-14
Fratres: Mementóte vinctórum, tamquam simul vincti; et laboràntium, tamquam et ipsi in córpore moràntes. Honoràbile connùbium in òmnibus et thorus immaculàtus. Fornicatóres enim et adùlteros judicàbit Deus. Sint mores sine avaritia, contènti praeséntibus: ipse enim dixit: Non te déseram neque derelinquam. Ita ut confidénter dicàmus: Dóminus mihi adjùtor: non timébo, quid fàciat mihi homo. Mementóte praepositórum vestrórum, qui vobis locùti sunt verbum Dei: quorum intuéntes éxitum conversatiónis, imitàmini fidem. Jesus Christus heri et hódie: ipse et in saecula. Doctrinis vàriis et peregrinis nolite abdùci. Optimum est enim gratia stabilire cor, non escis, quae non profuérunt ambulàntibus in eis. Habémus altare, de quo édere non habent potestàtem, qui tabernàculo desérviunt. Quorum enim animàlium infértur sanguis prò peccato in Sancta per Pontificem, horum córpora cremàntur extra castra. Propter quod et Jesus, ut sanctificàret per suum sànguinem pópulum, extra portam passus est. Exeàmus igitur ad eum extra castra, impropérium ejus portàntes. Non enim habémus hic manéntem civitàtem, sed futùram inquirimus.
Extra Tempus Paschale:
Graduale. Ps. 43, 8-9. Salvasti nos de affligéntibus nos, et odiéntes nos confudisti.
y. In Deo laudàbimur tota die, et in nòmine tuo confitébimur in saéculum. Alleluia, allelùja.
V Joann. 15, 16. Ego vos elégi de mundo, ut eàtis et fructum afferàtis, et fructus vester màneat. Allelùia.
Tempore autem Paschali omittitur Graduale, et ejus loco dicitur:
Allelùja, allelùja. V Joann. 15, 16. Ego vos elégi de mundo, ut eàtis et fructum afferàtis, et fructus vester màneat. Allelùja. y. Eccli. 51, 12. Eruis sustinéntes te, et liberas eos de mànibus géntium, Dòmine, Deus noster. Allelùja.
In Missis votivis post Septuagesimam dicitur :
Graduale. Ps, 43, 8-9. Salvasti nos de affligéntibus nos, et odiéntes nos confudisti.
In Deo laudàbimur tota die, et in nòmine tuo confitébimur in saèculum.
Tractus. Ps, 125, 5-6. Qui séminant in làcrimis, in gàudio metent. f. Euntes ibant et flebant, mitténtes sémina sua. Veniéntes autem vénient cum exsultatióne, portàntes manipulos suos.
Sequéntia sancti Evangélii secùndum Joànnem 12,24-26
In ilio tèmpore: Dixit Jesus discipulis suis: Amen, amen dico vobis, nisi granum fruménti cadens in terram, mórtuum fùerit, ipsum solum manet: si autem mórtuum fùerit, multum fructum affert. Qui amat ànimam suam, perdet eam: et qui odit ànimam suam in hoc mundo, in vitam aetérnam custódit eam. Si quis mihi ministrat, me sequàtur: et ubi sum ego, illic et minister meus erit. Si quis mihi ministràverit, honorificàbit eum Pater meus.
OFFERTURIUM
Probàsti nos, Deus: igne nos examinàsti, sicut examinàtur argéntum. T.P. Allelùja.
SECRETA Oblàtis, Deus, placare munéribus: et, interveniéntibus sanctis Martyribus tuis, nos ipsos purum tibi éffice holocàustum; quàtenus, ab omni vitio purgati, in conspéctu tuo perpètua caritàte flagrémus. Per Dóminum.
COMMUNIO Laetati sumus prò diébus, quibus nos humiliàsti, annis, quibus vidimus mala. Réspice in servos tuos, et in òpera tua: et dirige filios eórum. Allelùja.
POSTCOMMUNIO Alat nos, qusèsumus, Dòmine, ad immortalitàtem mensa caeléstis, qua Màrtyres tui vegetati, in communióne passiónis tuae fidéles tibi filios genuérunt: Qui vivis et regnas ...
INNARIO
Ad Matutinum
DATOR superni luminis,
Noctis tenebras discute,
Nostrisque redde sensibus
Lucis colenda gaudia.
Qua tres paternis sedibus
Longe profectos hospites
E vallis umbra squalidae
Fulgens recepit Patria.
Tam pulchra per vestigia
Gressus guberna, ut semita
Possimus arcta praevio
Ad te venire lumine.
Deo Patri sit gloria,
Et Filio, qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito
In sempiterna saecula. Amen.
Ad Laudes
AURORA lucem suscitat,
Surgamus et nos impigre
Patrem rogantes luminum,
Ut corda nostra illuminet.
Hec ora, qua tres Clerici,
Levita, Lector, Janitor,
Post arcta somni tempora
Christum ciebant canticis.
Cum surda gens, et effera,
Qualis recenti e vulnere
Hausto cruore bellua,
Repente in ipsos irruit.
Stratosque raptans asperas
Per montium crepidines
Duos peremptos, tertium
Vitae tenacem concremat.
Sic vestra, fortes Martyres,
Invasit ignis corpora,
At vexit ardens liberos
Fides ad astra spiritus.
Nunc poscite, ut nos suavibus
Flammis adurat charitas,
Donec piati sordibus
Simul canamus perpetim.
Deo Patri sit gloria,
Et Filio, qui a mortuis
Surrexit, ac Paraclito
In sempiterna saecula. Amen.
Ad Vesperas
Jam festis rutilaìts Vesperus ignibus
Sacri laetitiam temporis attulit.
Quo nobis memori carmine nobiles
Palmas dicere conveit.
Victores canimus laedere nescios,
Parta qui proprio funere làurea
Ad Christi obsequium gentes inhospitae
Flexerunt fera pectora.
Ut grando segetes verberat aureas,
Hos turba agricolum contudit impia;
Raptam quod prohibent turpibus adjici
Ambarvalibus hostiam.
Cum sparsa aetherei semina dogmatis,
Qux tellus gremio ceperat arido,
Tunc primum roseis uvida rivulis
Foetu reddidit ubere.
Tu nunc qui Dominus messis es, effice,
Ne desint vigiles agro operarii.
Neu crescat lolium; sed tua turgeant
Puris horrea frugibus.
Sic perpes pariter sit Tibi, sit Patri
Per Te, et Spiritui gloria compari.
Regna, sole Deus, quem retulit trium
Una assertio Martyrurn.
Amen.
Nessun commento:
Posta un commento