FERIA V POST SOLEMNITATEM
SS. CORPORIS ET SANGUINIS CHRISTI
D.N.I.C. SUMMI ET ÆTERNI SACERDOTIS
Ad I Vesperas
Hymnus
Ætérne, Christe, póntifex
novi sacérdos fœderis,
te nostra vota cóndecent,
te grati amóris cántica.
E Patris aula pródiens,
nostri misértus crímina,
venis in alvum Vírginis,
egénus atque obœdiens.
Delens vetústa et ómnia,
in lumen aptans grátiæ,
a Patre digne ac Spíritu
princeps sacérdos úngeris.
Tu pura solus hóstia,
amóre fundis sánguinem,
donas amóre ut fílii
iam pace Patris gáudeant.
Nostræ salúti iúgiter
te das in aris víctimam;
throno suprémo et ássides
perfécte ut unus ímpetres.
Sit, Christe, summe póntifex
tibi Patríque glória,
qui vivis, offers, ímperas
in sempitérna sæcula. Amen.
Ant. 1 Christus Iesus, Mediátor Dei et hóminum, dedit redemptiónem semetípsum pro ómnibus.
Psalmus 145 (146)
Lauda, ánima mea, Dóminum;†
Ant. 2 Emíttis Verbum tuum in terram, velóciter currit elóquium tuum.
Psalmus 147 (147 B)
Lauda, Ierúsalem, Dóminum;*
Ant. 3 Christus sustínuit crucem atque in déxtera Dei sedet.
Canticum Phil 2, 6-11
Christus Iesus, cum in forma Dei esset,*
Lectio brevis Ap 5, 9-10 Dignus es, Dómine, accípere librum, et aperíre signácula eius, quóniam occísus es et redemísti Deo in sánguine tuo ex omni tribu et lingua et pópulo et natióne et fecísti eos Deo nostro regnum et sacerdótes, et regnábunt super terram.
Responsorium breve Ap 1, 5b-6a
Christus diléxit nos et lavit nos * in sánguine suo.
Christus diléxit nos et lavit nos in sánguine suo.
Et fecit nos Deo, regnum et sacerdótes.
In sánguine suo.
Glória Patri.
Christus diléxit nos et lavit nos in sánguine suo.
Ad Magnificat, ant. Christus, sempitérnum habet sacerdótium semper vivens ad interpellándum pro nobis.
Preces Preces nostras committámus illi qui potens est salvos perfécte fácere omnes accedéntes per Ipsum ad Patrem, et supplíciter dicámus: Exáudi, Dómine, oratiónem nostram.
Christe, usque ad mortem obœdiens facte,
— da ut Ecclésia tua dócilis sit actióni Spíritus tui.
Christe, Via, Véritas et Vita,
— sanctífica sacerdótes tuos in veritáte.
Christe, Fili Dei vivéntis, supplíciter te rogámus,
— cunctis nobis dona spíritum Filiórum Dei Patris nostri.
Christe Iesu, Patris glorificátor,
— fac ut semper quærámus ante ómnia Regnum Dei.
Christe Deus, Vita et Resurréctio nostra,
— fac ut fratres nostros iam mórtui intueántur glóriam vultus tui.
Pater noster.
Oratio Deus, qui ad glóriam tuam et géneris humáni salútem, Christum voluísti summum æternúmque constitúere sacerdótem: præsta, ut pópulus, quem sánguine suo tibi acquisívit, ex eius memoriále participatióne, virtútem crucis ipsíus cápiat et resurrectiónis. Per Dóminum.
Ad Invitatorium
Ant. Christo, qui sempitérnum habet sacerdótium, glóriam reddámus.
Ad Officium lectionis
Hymnus
Póntifex Iesu, mediátor une
ad thronum Patris precibúsque fautor
iure conclámat, celebrátque nostrum
te genus omne.
Spíritu factus grémio puéllæ
tu puer, cuius tenet ulna mundum,
natus es nobis bene digna sola
hóstia laudis.
Te sacerdótem Pater ipse sancti
gáudii donis oleóque inúnxit
summa maiéstas sibi ut usque ferret
culmen honóris.
Carne mortáli, Deus alte, sumpta
sánguinis prebens decus et lavácrum,
iusta pro nostræ prétia obtulísti
crímine mortis.
Christe, qui ligno crucis elevátus
cuncta traxísti, corda amóre figens,
fac tibi, Patri, Paracléto in ævum
cántica demus. Amen.
Ant. 1 Postulávi Patrem meum; dedit mihi gentes in hereditátem.
Psalmus 2
Quare fremuérunt gentes,*
et pópuli meditáti sunt inánia?
Astitérunt reges terræ,†
et príncipes convenérunt in unum*
advérsus Dóminum et advérsus christum eius:
«Dirumpámus víncula eórum*
et proiciámus a nobis iugum ipsórum!».
Qui hábitat in cælis, irridébit eos,*
Dóminus subsannábit eos.
Tunc loquétur ad eos in ira sua*
et in furóre suo conturbábit eos:
«Ego autem constítui regem meum*
super Sion, montem sanctum meum!».
Prædicábo decrétum eius.†
Dóminus dixit ad me: «Fílius meus es tu;*
ego hódie génui te.
Póstula a me,
et dabo tibi gentes hereditátem tuam*
et possessiónem tuam términos terræ.
Reges eos in virga férrea*
et tamquam vas fíguli confrínges eos».
Et nunc, reges, intellégite;*
erudímini, qui iudicátis terram.
Servíte Dómino in timóre*
et exsultáte ei cum tremóre.
Apprehéndite disciplínam,†
ne quando irascátur, et pereátis de via,*
cum exárserit in brevi ira eius.
Beáti omnes,* qui confídunt in eo.
Ant. Postulávi Patrem meum; dedit mihi gentes in hereditátem.
Ant. 2 Exhibéte córpora vestra hostiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem.
Psalmus 39 (40), 2-9
Exspéctans exspectávi Dóminum,*
et inténdit mihi.
Et exaudívit clamórem meum*
et edúxit me de lacu misériæ
et de luto fæcis;
et státuit super petram pedes meos*
et firmávit gressus meos.
Et immísit in os meum cánticum novum,*
carmen Deo nostro.
Vidébunt multi et timébunt*
et sperábunt in Dómino.
Beátus vir, qui pósuit Dóminum spem suam*
et non respéxit supérbos
et declinántes in mendácium.
Multa fecísti tu, Dómine Deus meus, mirabília tua,†
et cogitatiónes tuas pro nobis:*
non est qui símilis sit tibi.
Si nuntiáre et éloqui volúero,*
multiplicabúntur super númerum.
Sacrifícium et oblatiónem noluísti,*
aures autem fodísti mihi.
Holocáustum et pro peccáto non postulásti,*
tunc dixi: «Ecce vénio.
In volúmine libri scriptum est de me.*
Fácere voluntátem tuam,
Deus meus, vólui;*
et lex tua in præcórdiis meis».
Ant. Exhibéte córpora vestra hostiam vivéntem, sanctam, Deo placéntem.
Ant. 3 Christus diléxit Ecclesiam et seípsum trádidit pro ea ut illam sanctificáret.
Psalmus 84 (85)
Complacuísti tibi, Dómine, in terra tua,*
convertísti captivitátem Iacob.
Remisísti iniquitátem plebis tuæ,*
operuísti ómnia peccáta eórum.
Contraxísti omnem iram tuam,*
revertísti a furóre indignatiónis tuæ.
Convérte nos, Deus, salutáris noster,*
et avérte iram tuam a nobis.
Numquid in ætérnum irascéris nobis*
aut exténdes iram tuam
a generatióne in generatiónem?
Nonne tu convérsus vivificábis nos,*
et plebs tua lætábitur in te?
Osténde nobis, Dómine, misericórdiam tuam*
et salutáre tuum da nobis.
Audiam, quid loquátur Dóminus Deus,†
quóniam loquétur pacem
ad plebem suam et sanctos suos*
et ad eos, qui convertúntur corde.
Vere prope timéntes eum salutáre ipsíus,*
ut inhábitet glória in terra nostra.
Misericórdia et véritas obviavérunt sibi,*
iustítia et pax osculátæ sunt.
Véritas de terra orta est,*
et iustítia de cælo prospéxit.
Etenim Dóminus dabit benignitátem,*
et terra nostra dabit fructum suum.
Iustítia ante eum ambulábit,*
et ponet in via gressus suos.
Ant. Christus diléxit Ecclesiam et seípsum trádidit pro ea ut illam sanctificáret.
V/. Christus unam pro peccátis óbtulit hostiam.
R/. Et consummávit in sempitérnum sanctificátos.
Lectio prior
De Epístola ad Hebræos 4, 14-16; 5, 1-10
Habéntes ergo pontíficem magnum, qui penetrávit cælos, Iesum Fílium Dei, teneámus confessiónem; non enim habémus pontíficem, qui non possit cómpati infirmitátibus nostris, tentátum autem per ómnia secúndum similitúdinem absque peccáto. Adeámus ergo cum fidúcia ad thronum grátiæ ut misericórdiam consequámur et grátiam inveniámus in auxílium opportúnum.
Omnis namque póntifex ex homínibus assúmptus pro homínibus constituítur in his, quæ sunt ad Deum, ut ófferat dona et sacrifícia pro peccátis, qui æque condolére possit his, qui ignórant et errant, quóniam et ipse circúmdatus est infirmitáte, et propter eam debet, quemádmodum et pro pópulo, ita etiam pro semetípso offérre pro peccátis. Nec quisquam sumit sibi illum honórem, sed qui vocátur a Deo tamquam et Aaron. Sic et Christus non semetípsum glorificávit, ut póntifex fíeret, sed qui locutus est ad eum: «Fílius meus es tu; ego hódie génui te»; quemádmodum et in alio dicit: «Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech». Qui in diébus carnis suæ, preces supplicationésque ad eum, qui possit salvum illum a morte fácere, cum clamóre válido et lácrimis ófferens et exaudítus pro sua reveréntia, et quidem cum esset fílius, dídicit ex his, quæ passus est, obœdiéntiam; et, consummátus, factus est ómnibus obœdiéntibus sibi auctor salútis ætérnæ, appellátus a Deo póntifex iuxta órdinem Melchísedech.
Responsorium Phil 2, 8; Is 53, 7.
Christus humiliávit semetípsum, * Factus obœdiens usque ad mortem.
Oblátus est quia ipse vóluit.
Factus obœdiens usque ad mortem.
Lectio altera
Ex Lítteris Encýclicis Mediátor Dei Pii Papæ duodécimi (AAS 39, 1947, pp. 552-553).
Christus útique sacérdos est, sed nobis non sibi sacérdos, cum vota religionísque sensus totíus humáni géneris nómine Æterno Patri déferat; idem páriter víctima est, sed nobis, cum semetípsum in vicem hóminis culpis obnóxii repónat. Iamvéro illud Apóstoli: Hoc... sentíte in vobis quod et in Christo Iesu, a christiánis ómnibus póstulat ut eo modo ánimum in se réferant afféctum, quantum humána potest facúltas, quo Divíni Redemptóris ánimus afféctus erat, cum sui ipsíus faciébat sacrifícium; húmilem nempe réferant mentis demissiónem, summæque Dei maiestáti adoratiónem adhíbeant, honórem, laudem, gratiarúmque actiónem.
Póstulat prætérea ab iisdem ut víctimæ condiciónem quodámmodo sumant, ut semetípsos ad Evangélii præcépta abnégent, ut pœniténtiæ ultro libentérque dent óperam, utque admíssa quisque sua detesténtur et éxpient. Póstulat dénique ut omnes una cum Christo Mýsticam in Cruce mortem obeámus, ita quidem ut Pauli senténtiam usurpáre possímus: Christo confíxus sum cruci.
Responsorium Cf. Gal 2, 20
In fide vivo Fílii Dei * qui diléxit me et trádidit semetípsum pro me.
Vivo, autem iam non ego, vivit vero in me Christus.
Qui diléxit me et trádidit semetípsum pro me.
Hymnus Te Deum.
Oratio
Deus, qui ad glóriam tuam et géneris humáni salútem, Christum voluísti summum æternúmque constitúere sacerdótem: præsta, ut pópulus, quem sánguine suo tibi acquisívit, ex eius memoriále participatióne, virtútem crucis ipsíus cápiat et resurrectiónis. Per Dóminum.
Messale 1962 Deus, qui, ad majestatis tuae gloriam et generis humani salutem, Unigenitum tuum summum atque aeternum constituisti Sacerdotem: praesta; ut, quos ministros et mysteriorum suorum dispensatores elegit, in accepto ministerio adimplendo fideles inveniantur. Per eundem Dominum nostrum.
Ad Laudes matutinas
Hymnus
Cóncinunt cæli parilíque tellus
laude te, nostri géneris Redémptor,
Christe, te Patri pérhibens piáclum
Ipse sacérdos.
Tu libens, Iesu, voluísti ad atræ
mortis angórem placidúsque ferri,
pérditis nobis iter ut patéret
portáque cæli.
Sacra tu delens veterúmque ritus
ac prophetárum moniménta adímplens
iam cum summis novo amóre iungens
fœdus inísti.
Fœderis tanti miserátus auctor,
te cibum vitæ tribuísti, ad aras
pignus ut pacis pius immoláres
tu sacer unus.
Christe, qui ligno crucis elevátus
cuncta traxísti, corda amóre figens,
fac tibi, Patri, Paracléto in ævum
cántica demus. Amen.
Ant. 1 Pater per sánguinem crucis Christi, pacificávit sive quæ in terris, sive quæ in cælis sunt.
Psalmodia de dominica hebd. I.
Ant. 2 Omnia, per Christum et in Christo creáta sunt.
Ant. 3 Omnia subiécit sub pédibus eius et ipsum dedit Caput supra omnem Ecclésiam, quæ est Corpus ipsíus.
Lectio brevis Heb 10, 5-10 Ideo ingrédiens mundum dicit: «Hóstiam et oblatiónem noluísti, corpus autem aptásti mihi; holocaustómata et sacrifícia pro peccáto non tibi placuérunt. Tunc dixi: ecce vénio, in capítulo libri scriptum est de me, ut fáciam, Deus, voluntátem tuam». Supérius dicens: «Hóstias et oblatiónes et holocaustómata et sacrifícia pro peccáto noluísti, nec placuérunt tibi», quæ secúndum legem offerúntur, tunc dixit: «Ecce vénio, ut fáciam voluntátem tuam». Aufert primum, ut secúndum státuat; in qua voluntáte sanctificáti sumus per oblatiónem córporis Christi Iesu in semel.
Responsorium breve Ps 39 (40), 8-9
Ecce vénio * ut fáciam voluntátem tuam.
Ecce vénio.
Lex tua in præcórdiis meis. *
Ut fáciam voluntátem tuam.
Glória Patri.
Ecce vénio.
Ad Benedictus, ant. Omnes unum sint, Pater, ut credat mundus, quia tu me misísti.
Preces Pater misericordiárum et Deus totíus consolatiónis, qui reples benefíciis tuis omnes accedéntes ad te: nos fílii tui, hanc diem inchoántes, per Christum cum Ipso et in Ipso te deprecámur: Dómine, exáudi nos.
Iesu Christe, Fíli Dei vivi, — duc nos in lumen tuæ Veritátis.
Christe, Verbum Dei, qui es apud Patrem a sæculo et usque in sæculum, — cónsecra Ecclésiam tuam in unitáte.
Iesu, Uncte a Patre in Spíritu Sancto, — cónsecra Ecclésiam tuam in sanctitáte.
Christe, Póntifex Novi Testaménti, — índue sacerdótes tua sanctitáte ad glóriam Patris.
Christe, Sapiéntia Dei, pax et reconciliátio nostra,
— fac ut omnes efficiámur concórdes et unánimes in Ecclesia tua.
Christe, Sacérdos Ætérne, Patris glorificátor,
— fac ut oblátio nostra in te reddátur laus ætérnæ glóriæ.
Pater noster.
Oratio Deus, qui ad glóriam tuam et géneris humáni salútem, Christum voluísti summum æternúmque constitúere sacerdótem: præsta, ut pópulus, quem sánguine suo tibi acquisívit, ex eius memoriále participatióne, virtútem crucis ipsíus cápiat et resurrectiónis. Per Dóminum.
Ad Horam mediam
Ad Tertiam
Ant. Per Christum habémus accéssum omnes in uno Spíritu ad Patrem.
Psalmodia complementaris pro Tertia.
Lectio brevis Heb 7, 26-27
Talis enim et decébat, ut nobis esset Póntifex, sanctus, ínnocens, impollútus, segregátus a peccatóribus et excélsior cælis factus, qui non habet necessitátem cotídie, quemádmodum pontífices, prius pro suis delíctis hóstias offérre, deínde pro pópuli; hoc enim fecit semel semetípsum offeréndo.
V/. Communicántes Christi passiónibus gaudéte.
R/. Ut et in revelatióne glóriæ eius gaudeátis exsultántes.
Ad Sextam
Ant. Superædificáti estis super fundaméntum Apostolórum, et Prophetárum, ipso summo angulári lápide Christo Iesu.
Psalmodia complementaris pro Sexta.
Lectio brevis 1 Pet 2, 4-5
Ad quem accedéntes, lápidem vivum, ab homínibus quidem reprobátum, coram Deo autem eléctum, pretiósum, et ipsi tamquam lápides vivi ædificámini domus spiritális in sacerdótium sanctum offérre spiritáles hóstias acceptábiles Deo per Iesum Christum.
V/. Sicut ergo accepístis Iesum Christum Dóminum, in Ipso ambuláte.
R/. Radicáti, et superædificáti in Ipso, et confirmáti fide.
Ad Nonam
Ant. Unicuíque nostrum data est grátia secúndum mensúram donatiónis Christi, in ædificatiónem Córporis eius, quod est Ecclesia.
Psalmodia complementaris pro Nona.
Lectio brevis 1 Pet 2, 9-10
Vos autem genus eléctum, regále sacerdótium, gens sancta, pópulus in acquisitiónem, ut virtútes annuntiétis eius, qui de ténebris vos vocávit in admirábile lumen suum; qui aliquándo non pópulus, nunc autem pópulus Dei; qui non consecúti misericórdiam, nunc autem misericórdiam consecúti.
V/. Pax Christi exsúltet in córdibus vestris.
R/. In qua et vocáti estis in uno córpore.
Oratio Deus, qui ad glóriam tuam et géneris humáni salútem, Christum voluísti summum æternúmque constitúere sacerdótem: præsta, ut pópulus, quem sánguine suo tibi acquisívit, ex eius memoriále participatióne, virtútem crucis ipsíus cápiat et resurrectiónis. Per Christum Dóminum nostrum.
Messale 1962 Deus, qui, ad majestatis tuae gloriam et generis humani salutem, Unigenitum tuum summum atque aeternum constituisti Sacerdotem: praesta; ut, quos ministros et mysteriorum suorum dispensatores elegit, in accepto ministerio adimplendo fideles inveniantur. Per eundem Dominum nostrum.
Ad II Vesperas
Hymnus
Ætérne, Christe, póntifex
novi sacérdos fœderis,
te nostra vota cóndecent,
te grati amóris cántica.
E Patris aula pródiens,
nostri misértus crímina,
venis in alvum Vírginis,
egénus atque obœdiens.
Delens vetústa et ómnia,
in lumen aptans grátiæ,
a Patre digne ac Spíritu
princeps sacérdos úngeris.
Tu pura solus hóstia,
amóre fundis sánguinem,
donas amóre ut fílii
iam pace Patris gáudeant.
Nostræ salúti iúgiter
te das in aris víctimam;
throno suprémo et ássides
perfécte ut unus ímpetres.
Sit, Christe, summe póntifex
tibi Patríque glória,
qui vivis, offers, ímperas
in sempitérna sæcula. Amen.
Ant. 1 Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: Tu es Sacérdos in ætérnum.
Psalmus 109 (110), 1-5. 7
Dixit Dóminus Dómino meo:*
«Sede a dextris meis,
donec ponam inimícos tuos*
scabéllum pedum tuórum».
Virgam poténtiæ tuæ
emíttet Dóminus ex Sion:*
domináre in médio inimicórum tuórum.
Tecum principátus in die virtútis tuæ,†
in splendóribus sanctis,*
ex útero ante lucíferum génui te.
Iurávit Dóminus et non pænitébit eum:*
«Tu es sacérdos in ætérnum
secúndum órdinem Melchísedech».
Dóminus a dextris tuis,*
conquassábit in die iræ suæ reges.
De torrénte in via bibet,*
proptérea exaltábit caput.
Ant. Iurávit Dóminus et non pænitébit eum: Tu es Sacérdos in ætérnum.
Ant. 2 Deus, qui dives est in misericórdia convivificávit nos in Christo.
Psalmus 110 (111)
Confitébor Dómino in toto corde meo,*
in consílio iustórum et congregatióne.
Magna ópera Dómini,*
exquirénda ómnibus, qui cúpiunt ea.
Decor et magnificéntia opus eius,*
et iustítia eius manet in sæculum sæculi.
Memóriam fecit mirabílium suórum,*
miséricors et miserátor Dóminus.
Escam dedit timéntibus se;*
memor erit in sæculum testaménti sui.
Virtútem óperum suórum
annuntiávit pópulo suo,†
ut det illis hereditátem géntium;*
ópera mánuum eius véritas et iudícium.
Fidélia ómnia mandáta eius,†
confirmáta in sæculum sæculi,*
facta in veritáte et æquitáte.
Redemptiónem misit pópulo suo,*
mandávit in ætérnum testaméntum suum.
Sanctum et terríbile nomen eius.*
Inítium sapiéntiæ timor Dómini,
intelléctus bonus ómnibus
faciéntibus ea;*
laudátio eius manet in sæculum sæculi.
Ant. Deus, qui dives est in misericórdia convivificávit nos in Christo.
Ant. 3 Christus est imágo Dei invisíbilis primogénitus omnis creatúræ.
Canticum Cf. Col 1, 12-20
Grátias agámus Deo Patri,*
qui idóneos nos fecit
in partem sortis sanctórum in lúmine;
qui erípuit nos de potestáte tenebrárum*
et tránstulit in regnum Fílii dilectiónis suæ,
in quo habémus redemptiónem,*
remissiónem peccatórum;
qui est imágo Dei invisíbilis,*
primogénitus omnis creatúræ,
quia in ipso cóndita sunt univérsa†
in cælis et in terra,*
visibília et invisibília,
sive throni sive dominatiónes*
sive principátus sive potestátes.
Omnia per ipsum et in ipsum creáta sunt,†
et ipse est ante ómnia,*
et ómnia in ipso constant.
Et ipse est caput córporis ecclésiæ;†
qui est princípium, primogénitus ex mórtuis,*
ut sit in ómnibus ipse primátum tenens,
quia in ipso complácuit
omnem plenitúdinem habitáre*
et per eum reconciliáre ómnia in ipsum,
pacíficans per sánguinem crucis eius,*
sive quæ in terris sive quæ in cælis sunt.
Ant. Christus est imágo Dei invisíbilis primogénitus omnis creatúræ.
Lectio brevis Hebr 10, 19-23 Habéntes ítaque, fratres, fidúciam in intróitu sanctórum in sánguine Iesu, quam initiávit nobis viam novam et vivéntem per velámen, id est carnem suam, et sacerdótem magnum super domum Dei, accedámus cum vero corde in plenitúdine fídei, aspérsi corda a consciéntia mala et ablúti corpus aqua munda, teneámus spei confessiónem indeclinábilem, fidélis enim est, qui repromísit.
Responsorium breve Rom 5, 1b-2b
Pacem habeámus ad Deum * per Dóminum nostrum Iesum Christum.
Pacem habeámus ad Deum per Dóminum nostrum Iesum Christum.
Et gloriámur in spe glóriæ filiórum Dei.
Per Dóminum nostrum Iesum Christum.
Glória Patri. Pacem habeámus.
Ad Magnificat, ant. Pater, Ego pro eis rogo, quia tui sunt, et pro eis sanctífico meípsum: ut sint et ipsi sanctificáti in Veritáte.
Preces Per Christum, vota nostra effundámus Deo Patri, qui ómnia voluntáte sua dírigit et benedícit omnes in Ipso confidéntes: Exáudi nos, fidénter te rogámus.
Christe, qui es Verbum Patris,
— súggere lábiis nostris quod sumus oratúri.
Christe Sacérdos, qui es Panis Vitæ,
— fac ut elécti donum vivant próprii sacerdótii, in te consummántes oblatiónem ipsórum.
Christe glorióse, intercédens semper apud Patrem pro nobis,
— fac nos fidéles in oratióne pro Ecclésia tua.
Christe Dómine, qui es a Patre missus,
— da ut omnes invéniant in te vitam et viam Regni,
Christe, Fili Dei vivéntis, qui morte tua mortem devicísti,
— da ut oblátio extréma nostrórum defunctórum tríbuat ipsis in glória gáudium sempitérnum.
Pater noster.
Oratio Deus, qui ad glóriam tuam et géneris humáni salútem, Christum voluísti summum æternúmque constitúere sacerdótem: præsta, ut pópulus, quem sánguine suo tibi acquisívit, ex eius memoriále participatióne, virtútem crucis ipsíus cápiat et resurrectiónis. Per Dóminum.