mercoledì 13 febbraio 2013

oremus pro pontifice nostro Benedicto


Oremus
pro pontifice nostro Benedicto

Psalmus 131
1 Memento, Domine, David, * et omnis mansuetúdinis eius:
2 Sicut iurávit Dómino, * votum vovit Deo Iacob:
8 Surge, Dómine, in réquiem tuam, * tu et arca sanctificatiónis tuæ.
9 Sacerdótes tui induántur iustítiam: * et sancti tui exsúltent.
10 Propter David, servum tuum, * non avértas fáciem Christi tui.
14 Quóniam elégit Dóminus Sion: * elégit eam in habitatiónem sibi.
15 Hæc réquies mea in sæculum sæculi: * hic habitábo quóniam elégi eam.
16 Víduam eius benedícens benedícam: * páuperes eius saturábo pánibus.
17 Sacerdótes eius índuam salutári: * et sancti eius exsultatióne exsultábunt.
18 Illuc prodúcam cornu David, * parávi lucérnam Christo meo.
19 Inimícos eius índuam confusióne: * super ipsum autem efflorébit sanctificátio mea.

Nessun commento:

Posta un commento